10
1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare
possis congregationem, quando movenda sunt castra.
3 Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad
ostium tabernaculi conventus.
4 Si semel clangueris, venient ad te principes et capita congregationis
Israel;
5 si autem prolixior clangor increpuerit, movebunt castra
primi, qui sunt ad orientalem plagam;
6 in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt
tentoria, qui habitant ad meridiem, et iuxta hunc modum reliqui facient,
ululantibus tubis in profectionem.
7
Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non
ululabunt.
8 Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis. Eritque hoc
vobis legitimum sempiternum in generationibus vestris.
9 Si exieritis ad bellum in terra vestra contra hostes, qui
dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis; et erit recordatio vestri
coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.
10 Si quando habebitis epulum et dies festos et calendas,
canetis tubis super holocaustis vestris et pacificis victimis, ut sint vobis in
recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester ”.
11 Anno secundo, mense secundo, vicesima die mensis elevata
est nubes de habitaculo testimonii;
12 profectique sunt filii Israel per migrationes suas de
deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.
13 Moveruntque
castra prima vice, iuxta imperium Domini in manu Moysi.
14 Elevatum est primum vexillum castrorum filiorum Iudae per
turmas suas, quorum princeps erat Naasson filius Aminadab;
15 et super turmam tribus filiorum Issachar fuit princeps
Nathanael filius Suar;
16 et super turmam tribus Zabulon erat princeps Eliab filius
Helon.
17
Depositumque est habitaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et
Merari.
18 Profectum est vexillum castrorum filiorum Ruben per turmas
suas, et super turbam suam princeps erat Elisur filius Sedeur.
19 Super turmam autem tribus filiorum Simeon princeps fuit
Salamiel filius Surisaddai.
20 Porro super turmam tribus filiorum Gad erat princeps
Eliasaph filius Deuel.
21 Profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium. Et
erectum est habitaculum, antequam venirent.
22 Elevatum est vexillum castrorum filiorum Ephraim per turmas
suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud.
23 Et super turmam tribus filiorum Manasse princeps fuit
Gamaliel filius Phadassur;
24 et super turmam tribus filiorum Beniamin erat dux Abidan
filius Gedeonis.
25 Novissime elevatum est vexillum castrorum filiorum Dan per
turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.
26 Et super turmam tribus filiorum Aser erat princeps Phegiel
filius Ochran;
27 et super turmam tribus filiorum Nephthali princeps fuit
Ahira filius Enan.
28 Hae sunt profectiones
filiorum Israel per turmas suas, quando egrediebantur.
29 Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitae cognato suo: “
Proficiscimur ad locum, quem Dominus daturus est nobis; veni nobiscum, ut
benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israeli ”.
30 Cui ille respondit: “ Non vadam tecum, sed revertar in
terram meam, in qua natus sum ”.
31 Et ille: “ Noli, inquit, nos relinquere; tu enim nosti in
quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster.
32
Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis
traditurus est Dominus, dabimus tibi ”.
33 Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum;
arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum
locum.
34 Nubes quoque
Domini super eos erat per diem, cum incederent.
35
Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: “ Surge, Domine, et dissipentur inimici
tui; et fugiant, qui oderunt te, a facie tua ”.
36 Cum autem deponeretur, aiebat: “
Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israel ”.
|