11
1 Ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra
Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est, et accensus in eos ignis Domini
devoravit extremam castrorum partem.
2 Cumque clamasset populus ad Moysen, oravit Moyses ad
Dominum, et absorptus est ignis.
3 Vocaverunt nomen loci illius Tabera, eo quod incensus
fuisset contra eos ignis Domini.
4 Vulgus autem promiscuum, quod erat in medio eius, flagravit
desiderio, et sedentes fleverunt pariter filii Israel et dixerunt: “ Quis dabit nobis
ad vescendum carnes?
5 Recordamur piscium, quos comedebamus in Aegypto gratis; in
mentem nobis veniunt cucumeres et pepones porrique et cepae et alia.
6 Guttur nostrum
aridum est; nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man ”.
7 Erat autem man quasi semen coriandri aspectus bdellii.
8 Circuibatque populus et colligens illud frangebat mola sive
terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi
panis oleati.
9
Cumque descenderet nocte super castra ros, descendebat pariter et man.
10 Audivit ergo Moyses
flentem populum per familias, singulos per ostia tentorii sui. Iratusque est furor
Domini valde; quod Moysi intoleranda res visa est,
11 et ait ad Dominum: “ Cur afflixisti servum tuum? Quare non invenio gratiam coram te? Et cur imposuisti pondus
universi populi huius super me?
12 Numquid ego concepi omnem hunc populum vel genui eum, ut
dicas mihi: "Porta eum in sinu tuo, sicut portare solet nutrix infantulum,
et defer in terram, pro qua iurasti patribus eorum?".
13 Unde mihi carnes, ut dem universo populo isti? Flent contra
me dicentes: "Da nobis carnes, ut comedamus!".
14 Non possum ego solus sustinere omnem hunc populum, quia
nimis gravis est mihi.
15 Si hoc modo agis mecum, obsecro ut interficias me, si
inveni gratiam in oculis tuis, ne videam amplius mala mea! ”.
16 Et dixit Dominus ad Moysen: “ Congrega
mihi septuaginta viros de senibus Israel, quos tu nosti quod senes populi sint
ac magistri, et duces eos ad ostium tabernaculi conventus, stabuntque ibi
tecum.
17 Et descendam et loquar tibi et auferam de spiritu tuo
tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris.
18 Populo quoque dices: Sanctificamini, cras comedetis carnes;
ego enim audivi vos flere: "Quis dabit nobis escas carnium? Bene nobis erat in
Aegypto". Et dabit vobis Dominus carnes, et comedetis
19 non uno die nec duobus vel quinque aut decem nec viginti
quidem,
20 sed usque ad mensem dierum, donec exeat per nares vestras
et vertatur in nauseam, eo quod reppuleritis Dominum, qui in medio vestri est,
et fleveritis coram eo dicentes: "Quare egressi sumus ex Aegypto?" ”.
21 Et ait Moyses: “ Populus, in cuius
medio sum, sescenta milia peditum sunt, et tu dicis: "Dabo eis esum
carnium mense integro!".
22
Numquid ovium et boum multitudo caedetur, ut possit sufficere ad cibum? Vel omnes pisces maris in
unum congregabuntur, ut eos satient? ”.
23 Cui respondit
Dominus: “ Numquid manus Domini abbreviata est? Iam nunc videbis utrum meus
sermo opere compleatur an non ”.
24 Venit igitur Moyses et narravit populo verba Domini
congregans septuaginta viros de senibus Israel, quos stare fecit circa
tabernaculum.
25
Descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens de spiritu, qui
erat in Moyse, et dans septuaginta viris senibus. Cumque requievisset in eis
spiritus, prophetaverunt nec ultra fecerunt.
26 Remanserant autem in castris duo viri, quorum unus
vocabatur Eldad et alter Medad, super quos requievit spiritus; nam et ipsi
descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum. Cumque prophetarent in
castris,
27 cucurrit puer et nuntiavit Moysi dicens: “ Eldad et Medad prophetant
in castris ”.
28 Statim Iosue filius Nun minister Moysi et electus eius a
iuventute sua ait: “ Domine mi Moyses, prohibe eos! ”.
29 At ille: “ Quid, inquit, aemularis pro
me? Quis tribuat, ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum?
”.
30 Reversusque est Moyses et maiores natu Israel in castra.
31 Ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare
coturnices detulit et demisit in castra itinere, quantum uno die confici
potest, ex omni parte castrorum per circuitum; volabantque in aere duobus
cubitis altitudine super terram.
32 Surgens ergo populus toto die illo et nocte ac die altero
congregavit coturnicum, qui parum, decem choros; et extenderunt eas per gyrum
castrorum.
33 Adhuc carnes erant in dentibus eorum, nec defecerat
huiuscemodi cibus, et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum
plaga magna nimis.
34 Vocatusque est ille locus Cibrottaava; ibi enim sepelierunt
populum, qui desideraverat.
35 Egressi autem de Cibrottaava, venerunt in Aseroth et
manserunt ibi.
|