14
1 Igitur vociferans omnis tur ba flevit nocte illa,
2 et mur murati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii
Israel dicentes: “ Utinam mortui essemus in Aegypto vel in hac vasta solitudine!
3 Cur inducit nos Dominus in terram istam, ut cadamus gladio,
et uxores ac liberi nostri ducantur captivi? Nonne melius est reverti in
Aegyptum? ”.
4 Dixeruntque alter ad alterum: “
Constituamus nobis ducem et revertamur in Aegyptum! ”.
5 Quo audito,
Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni congregatione filiorum
Israel.
6 At vero Iosue filius Nun et Chaleb filius Iephonne, qui et
ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua
7 et ad omnem congregationem filiorum Israel locuti sunt: “
Terra, quam circuivimus, valde bona est.
8
Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle
manantem.
9 Nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum
terrae huius, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne
praesidium; Dominus nobiscum est, nolite metuere ”.
10 Cumque clamaret omnis congregatio et lapidibus eos vellet
opprimere, apparuit gloria Domini super tabernaculum conventus cunctis filiis
Israel,
11 et dixit Dominus ad Moysen: “ Usquequo
detrahet mihi populus iste? Quousque
non credent mihi in omnibus signis, quae feci coram eis?
12 Feriam igitur eos pestilentia atque consumam; te autem
faciam in gentem magnam et fortiorem quam haec est ”.
13
Et ait Moyses ad Dominum: ? Audient Aegyptii, de quorum medio eduxisti populum
istum in virtute tua,
14 et dicent ad habitatores terrae huius, quia audierunt quod
tu, Domine, in populo isto sis et facie videaris ad faciem, et nubes tua
protegat illos, et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis
per noctem.
15 Et occidisti hunc populum quasi unum hominem, et dicent
gentes, quae audierunt auditum tuum:
16 "Non poterat Dominus introducere populum in terram,
pro qua iuraverat, idcirco occidit eos in solitudine!".
17 Magnificetur ergo fortitudo Domini, sicut iurasti dicens:
18 "Dominus patiens et multae misericordiae, auferens
iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata
patrum in filios in tertiam et quartam generationem".
19 Dimitte obsecro peccatum populi huius secundum magnitudinem
misericordiae tuae, sicut propitius fuisti populo huic de Aegypto usque ad
locum istum ”.
20 Dixitque Dominus: “ Dimisi iuxta
verbum tuum.
21 Vivo ego, et implebit gloria Domini universam terram!
22 Attamen omnes homines, qui viderunt maiestatem meam et
signa, quae feci in Aegypto et in solitudine, et tentaverunt me iam per decem
vices nec oboedierunt voci meae,
23 non videbunt terram, pro qua iuravi patribus eorum; nec
quisquam ex illis, qui detraxit mihi, intuebitur eam.
24 Servum meum Chaleb, qui plenus alio spiritu secutus est me,
inducam in terram hanc, quam circuivit, et semen eius possidebit eam.
25 Quoniam Amalecites et Chananaeus habitant in vallibus, cras
movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri ”.
26 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
27 “ Usquequo congregatio haec pessima
murmurat contra me? Querelas filiorum Israel audivi.
28 Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus, sicut locuti estis,
audiente me, sic faciam vobis!
29 In solitudine
hac iacebunt cadavera vestra. Omnes, qui numerati estis a viginti annis et
supra et murmurastis contra me,
30 non intrabitis terram, super quam levavi manum meam, ut
habitare vos facerem, praeter Chaleb filium Iephonne et Iosue filium Nun.
31
Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod praedae hostibus forent,
introducam, ut videant terram, quae vobis displicuit.
32 Vestra cadavera
iacebunt in solitudine hac;
33 filii vestri erunt pastores in deserto annis quadraginta et
portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera vestra in deserto.
34 Iuxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis
terram annus pro die imputabitur quadraginta annis portabitis iniquitates
vestras et scietis ultionem meam.
35 Ego Dominus locutus sum, ita faciam omni congregationi huic
pessimae, quae consurrexit adversum me: in solitudine hac deficiet et morietur ”.
36 Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam
terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem congregationem
detrahentes terrae quod esset mala,
37 mortui sunt atque percussi in conspectu Domini.
38 Iosue autem filius Nun et Chaleb filius Iephonne vixerunt
ex omnibus, qui perrexerant ad considerandam terram.
39
Locutusque est Moyses universa verba haec ad omnes filios Israel, et luxit
populus nimis.
40 Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis
atque dixerunt: “ Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est, quia
peccavimus ”.
41 Quibus Moyses: “ Cur, inquit,
transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum?
42 Nolite ascendere, non enim est Dominus vobiscum, ne
corruatis coram inimicis vestris!
43 Amalecites et Chananaeus ante vos sunt, quorum gladio corruetis,
eo quod nolueritis acquiescere Domino, nec erit Dominus vobiscum ”.
44 At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis; arca
autem foederis Domini et Moyses non recesserunt de castris.
45 Descenditque Amalecites et Chananaeus, qui habitabat in
monte, et percutiens eos atque concidens persecutus est eos usque Horma.
|