16
1 Ecce autem Core filius Isaar filii Caath filii Levi et
Dathan atque Abiram filii Eliab, Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben
2 surrexerunt contra Moysen aliique filiorum Israel ducenti
quinquaginta viri proceres synagogae vocati ad concilium, viri famosi.
3 Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt: “ Sufficiat vobis
quia omnis congregatio sanctorum est, et in ipsis est Dominus! Cur elevamini super congregationem Domini? ”.
4 Quod cum audisset Moyses, cecidit pronus in faciem
5 locutusque ad Core et ad omne concilium: “ Mane, inquit,
notum faciet Dominus qui ad se pertineant et qui sint sancti, et sanctos
applicabit sibi; et, quos elegerit, appropinquare sibi faciet.
6 Hoc igitur facite: tollat unusquisque turibulum suum, tu,
Core, et omne concilium tuum;
7 et hausto cras igne, ponite desuper thymiama coram Domino;
et, quemcumque elegerit, ipse erit sanctus. Sufficiat vobis, filii Levi! ”.
8 Dixitque rursum ad Core: “ Audite, filii Levi.
9 Num parum vobis est quod separavit vos Deus Israel ab omni
congregatione et iunxit sibi, ut serviretis ei in cultu habitaculi Domini et
staretis coram frequentia populi et ministraretis pro ea?
10 Idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos
filios Levi, ut vobis etiam sacerdotium vindicetis,
11 et omne concilium tuum stet contra Dominum? Quid est enim Aaron, ut
murmuretis contra eum? ”.
12 Misit ergo Moyses, ut vocaret Dathan et Abiram filios
Eliab, qui responderunt: “ Non venimus!
13 Numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra, quae
lacte et melle manabat, ut occideres in deserto, nisi et dominatus fueris
nostri?
14 Revera non induxisti nos in terram, quae fluit rivis lactis
et mellis, nec dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum! An et oculos
illorum hominum vis eruere? Non venimus! ”.
15 Iratusque Moyses valde ait ad Dominum: “ Ne respicias sacrificia eorum; tu scis quod ne asellum quidem umquam
acceperim ab eis nec afflixerim quempiam eorum ”.
16 Dixitque ad Core: “ Tu et omne
concilium tuum state seorsum coram Domino, et Aaron die crastino separatim.
17 Tollite singuli turibula vestra et ponite super ea incensum
offerentes Domino ducenta quinquaginta turibula; tu et Aaron teneatis
unusquisque turibulum suum ”.
18 Quod cum fecissent, stantibus Moyse et Aaron,
19 et coacervasset Core adversum eos omne concilium ad ostium
tabernaculi conventus, apparuit cunctis gloria Dornini.
20 Locutusque Dominus ad Moysen et Aaron ait:
21 “ Separamini de medio congregationis
huius, ut eos repente disperdam ”.
22 Qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt: “ Deus, Deus spirituum universae carnis; num, uno peccante, contra omnes
ira tua desaeviet? ”.
23 Et ait Dominus ad Moysen:
24 “ Praecipe universo populo, ut
separetur ab habitaculis Core et Dathan et Abiram ”.
25 Surrexitque Moyses et abiit ad Dathan et Abiram et,
sequentibus eum senioribus Israel,
26 dixit ad turbam: “ Recedite ab
habitaculis hominum impiorum et nolite tangere, quae ad eos pertinent, ne
involvamini in peccatis eorum ”.
27 Cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum, Dathan
et Abiram egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et filiis
et parvulis.
28 Et ait Moyses: “ In hoc scietis quod
Dominus miserit me, ut facerem universa, quae cernitis, et non ex proprio ea
corde protulerim:
29 si consueta hominum morte interierint, et visitaverit eos
plaga, qua et ceteri visitari solent, non misit me Dominus.
30 Sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os
suum deglutiat eos et omnia, quae ad illos pertinent, descenderintque viventes
in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum ”.
31 Confestim igitur, ut cessavit loqui, dirupta est terra sub
pedibus eorum
32 et aperiens os suum devoravit illos cum domibus suis et
omnibus hominibus Core et universa substantia eorum;
33 descenderuntque vivi in infernum operti humo et perierunt
de medio congregationis.
34 At vero omnis Israel, qui stabat per gyrum, fugit ad
clamorem pereuntium dicens: “ Ne forte et nos terra
deglutiat ”.
35 Sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos
quinquaginta viros, qui offerebant incensum.
|