17
1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti, ut tollat turibula, quae
iacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat, quoniam sanctificata sunt
3 in mortibus peccatorum; producatque ea in laminas et affigat
altari, eo quod attulerunt ea Domino, et sanctificata sunt, ut sint pro signo
filiis Israel ”.
4 Tulit ergo Eleazar sacerdos turibula aenea, in quibus
obtulerant hi, quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas affigens
altari,
5 ut haberent postea filii Israel, quibus commonerentur, ne
quis accedat alienigena et, qui non est de semine Aaron, ad offerendum incensum
Domino, ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio eius, loquente
Domino ad Moysen.
6 Murmuravit autem omnis congregatio filiorum Israel sequenti
die contra Moysen et Aaron dicens: “ Vos interfecistis
populum Domini ”.
7 Cumque oriretur seditio contra Moysen et Aaron, converterunt
se ad tabernaculum conventus; quod operuit nubes, et apparuit gloria Domini.
8 Moyses et Aaron venerunt ante tabernaculum conventus.
9 Dixitque Dominus ad Moysen:
10 “ Recedite de medio congregationis
huius, nam extemplo delebo eos ”. Et ceciderunt in faciem
suam.
11 Dixit Moyses ad Aaron: “ Tolle turibulum
et, hausto igne de altari, mitte incensum desuper pergens cito ad populum, ut
expies pro eis; iam enim egressa est ira a Domino, et plaga desaevit ”.
12 Quod cum fecisset Aaron et cucurrisset ad mediam
congregationem, quam iam vastabat plaga, obtulit thymiama et expiavit pro
populo;
13 et stetit inter mortuos ac viventes, et plaga cessavit.
14 Fuerunt autem, qui percussi sunt, quattuordecim milia
hominum et septingenti, absque his, qui perierant in seditione Core.
15 Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi
conventus, postquam quievit interitus.
16 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:
17 “ Loquere ad filios Israel et accipe
ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum
virgas duodecim, et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae.
18 Nomen autem Aaron scribes in virga Levi, et una virga
cunctas seorsum familias continebit.
19 Ponesque eas in tabernaculo conventus coram testimonio, ubi
conveniam cum vobis.
20 Quem ex his elegero, germinabit virga eius; et cohibebo a
me querimonias filiorum Israel, quibus contra vos murmurant ”.
21 Locutusque est Moyses ad filios Israel, et dederunt ei
omnes principes virgas per singulas tribus; fueruntque virgae duodecim, et
virga Aaron in medio earum.
22 Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo
testimonii,
23 sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in
domo Levi; et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in
amygdalas deformati sunt.
24 Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad
cunctos filios Israel; videruntque et receperunt singuli virgas suas.
25 Dixitque Dominus ad Moysen: “ Refer
virgam Aaron coram testimonio, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum
Israel, et quiescant querelae eorum a me, ne moriantur ”.
26
Fecitque Moyses, sicut praeceperat Dominus.
27 Dixerunt autem filii Israel ad Moysen: “ Ecce
consumpti sumus, perimus, omnes perimus!
28 Quicumque accedit ad habitaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus? ”.
|