18
1 Dixitque Dominus ad Aaron: “ Tu et filii tui et domus patris
tui tecum portabitis iniquitatem sanctuarii; et tu et filii tui simul
sustinebitis peccata sacerdotii vestri.
2
Sed et fratres tuos de tribu Levi, tribum patris tui sume tecum, praestoque
sint et ministrent tibi; tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo
testimonii.
3 Excubabuntque Levitae ad praecepta tua et ad cuncta opera
tabernaculi, ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et ad altare non accedant, ne
et illi moriantur, et vos pereatis simul.
4 Sint autem tecum et excubent in custodiis tabernaculi
conventus et in omni ministerio eius; alienigena non miscebitur vobis.
5 Excubate in ministerio
sanctuarii et in ministerio altaris, ne oriatur amplius indignatio super filios
Israel.
6 Ego sumpsi fratres vestros Levitas de medio filiorum Israel
et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi conventus.
7 Tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum et
omnia, quae ad cultum altaris pertinent et intra velum sunt, administrabitis.
Ministerium do vobis sacerdotium in donum; si quis externus accesserit,
occidetur ”.
8 Locutusque est Dominus ad Aaron: “ Ecce dedi tibi custodiam
praelibationum mearum. Omnia, quae sanctificantur a filiis Israel, tradidi tibi
et filiis tuis pro officio sacerdotali, legitima sempiterna.
9 Haec ergo accipies de sanctis sanctorum, exceptis his, quae
comburuntur: omnis oblatio et sacrificium pro peccato atque delicto, quod
redditur mihi, sanctum sanctorum tuum erit et filiorum tuorum.
10 In sanctuario comedes illud; mares tantum edent ex eo, quia
consecratum est tibi.
11 Praelibationem donorum, quae elevando obtulerint filii
Israel, tibi dedi et filiis tuis ac filiabus tuis iure perpetuo: qui mundus est
in domo tua, vescetur eis.
12 Omnem medullam olei et vini ac frumenti quidquid offerunt
primitiarum Domino, tibi dedi.
13 Universa frugum initia, quas gignit humus et Domino
deportantur, cedent in usus tuos: qui mundus est in domo tua, vescetur eis.
14 Omne, quod ex voto reddiderint filii Israel, tuum erit.
15 Quidquid primum erumpit e vulva cunctae carnis, quod
offerunt Domino, sive ex hominibus sive de pecoribus fuerit, tui iuris erit;
ita dumtaxat, ut hominis primogenitum et omne animal, quod immundum est, redimi
facias.
16 Cuius redemptio erit post unum mensem siclis argenti
quinque pondere sanctuarii. Siclus viginti obolos habet.
17 Primogenitum autem bovis vel ovis vel caprae non facies
redimi, quia sanctificata sunt Domino; sanguinem tantum eorum fundes super
altare et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino.
18
Carnes vero eorum in usum tuum cedent, sicut pectusculum elevatum et armus
dexter tua erunt.
19 Omnes praelibationes sanctas, quas offerunt filii Israel
Domino, tibi dedi et filiis ac filiabus tuis iure perpetuo: pactum salis est
sempiternum coram Domino tibi ac filiis tuis ”.
20 Dixitque
Dominus ad Aaron: “ In terra eorum nihil possidebitis nec habebitis partem
inter eos: Ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israel.
21 Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israelis in
possessionem pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo conventus,
22 ut non accedant ultra filii Israel ad tabernaculum
conventus nec committant peccatum mortiferum.
23 Solis filiis Levi mihi in tabernaculo conventus
servientibus et portantibus peccata populi; legitimum sempiternum erit in
generationibus vestris, et in medio filiorum Israel nihil aliud possidebunt.
24 Decimas, quas filii Israel in praelibationem elevant
Domino, dedi Levitis in possessionem. Propterea dixi eis: In medio filiorum
Israel non habebitis possessionem ”.
25 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
26 “ Praecipe Levitis atque denuntia: Cum acceperitis a filiis
Israel decimas, quas dedi vobis, praelibationem earum elevabitis Domino, id est
decimam partem decimae,
27 ut reputetur vobis in praelibationem tam de areis quam de
torcularibus.
28 Sic de universis, quorum accipitis primitias a filiis
Israel, elevate Domino: date Aaron sacerdoti.
29 Omnia, quae offeretis ex decimis, in donaria Domini
separabitis: optima et electa erunt.
30 Dicesque ad eos: Si praeclara et meliora quaeque
obtuleritis ex decimis, reputabitur vobis quasi de area et torculari dederitis
fructus;
31 et comedetis eas in omnibus locis vestris, tam vos quam
familiae vestrae, quia pretium est pro ministerio, quo servitis in tabernaculo
conventus.
32
Et non peccabitis super hoc egregia vobis et pinguia reservantes, ne polluatis
oblationes filiorum Israel et moriamini ”.
|