19
1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
2 “ Ista est religio legis, quam constituit Dominus. Praecipe filiis
Israel, ut adducant ad te vaccam rufam aetatis integrae, in qua nulla sit
macula, nec portaverit iugum.
3 Tradetisque eam Eleazaro sacerdoti, quae educta extra castra
mactabitur in conspectu eius;
4 et tinguens digitum in sanguine eius asperget contra fores
tabernaculi conventus septem vicibus,
5 combureturque in conspectu eius, tam pelle et carnibus eius
quam sanguine et fimo flammae traditis.
6 Lignum quoque cedrinum et hyssopum coccumque sacerdos mittet
in flammam, quae vaccam vorat.
7 Et tunc demum, lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in
castra commaculatusque erit usque ad vesperum.
8 Sed et ille, qui combusserit eam, lavabit vestimenta sua et
corpus, et immundus erit usque ad vesperum.
9 Colliget autem
vir mundus cineres vaccae et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut
sint congregationi filiorum Israel in custodiam pro aqua aspersionis.
10 Cumque laverit, qui vaccae portaverat cineres, vestimenta
sua, immundus erit usque ad vesperum. Habebunt hoc filii Israel et advenae, qui habitant inter
eos, sanctum iure perpetuo.
11 Qui tetigerit cadaver hominis et propter hoc septem diebus
fuerit immundus,
12 aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo et sic
mundabitur. Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non erit mundus.
13 Omnis, qui tetigerit humanae animae morticinum et aspersus
hac commixtione non fuerit, polluet habitaculum Domini et peribit ex Israel,
quia aqua expiationis non est aspersus: immundus erit, et manebit spurcitia
eius super eum.
14 Ista est lex hominis, qui moritur in tabernaculo: omnes,
qui ingrediuntur tentorium illius, et universa vasa, quae ibi sunt, polluta
erunt septem diebus.
15 Vas, quod non habuerit operculum nec ligaturam desuper,
immundum erit.
16 Si quis in agro tetigerit cadaver hominis gladio occisi aut
per se mortui sive os illius vel sepulcrum, immundus erit septem diebus.
17 Tollentque de cineribus combustionis peccati et mittent
aquas vivas super eos in vas;
18 in quibus cum homo mundus tinxerit hyssopum, asperget ex eo
omne tentorium et cunctam supellectilem et homines, qui ibi fuerint, et super
eum, qui tetigerit ossa vel occisum hominem aut per se mortuum aut sepultum.
19 Atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo
die; expiatusque die septimo lavabit et se et vestimenta sua et mundus erit ad
vesperum.
20 Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius
de medio ecclesiae, quia sanctuarium Domini polluit et non est aqua
lustrationis aspersus; immundus est.
21 Erit vobis praeceptum legitimum sempiternum. Ipse quoque,
qui aspergit aqua lustrali, lavabit vestimenta sua; omnis, qui tetigerit aquas
expiationis, immundus erit usque ad vesperum.
22 Quidquid tetigerit immundus, immundum erit, et anima, quae
horum quippiam tetigerit, immunda erit usque ad vesperum ”.
|