21
1 Quod cum audisset Chana naeus rex Arad, qui habita bat in
Nageb, venisse scilicet Israel per viam Atarim, pugnavit contra illum et duxit
ex eo captivos.
2 At Israel voto se Domino obligans ait: “ Si tradideris
populum istum in manu mea, delebo urbes eius ”.
3 Exaudivitque Dominus preces Israel et tradidit Chananaeum,
quem ille interfecit, subversis urbibus eius, et vocavit nomen loci illius
Horma.
4 Profecti sunt autem et de monte Hor per viam, quae ducit ad
mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et taedere coepit populum itineris.
5 Locutusque contra Deum et Moysen ait: “ Cur eduxisti nos
de Aegypto, ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aquae; anima
nostra iam nauseat super cibo isto levissimo ”.
6 Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, qui
mordebant populum, et mortuus est populus multus ex Israel.
7 Et venerunt ad Moysen atque dixerunt: “
Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te; ora, ut tollat a nobis
serpentes ”. Oravitque Moyses pro populo.
8 Et locutus est Dominus ad eum: “ Fac
serpentem ignitum et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet ”.
9 Fecit ergo Moyses serpentem aeneum et posuit eum pro signo;
quem cum percussi aspicerent, sanabantur.
10 Profectique filii Israel castrametati sunt in Oboth,
11 unde egressi fixere tentoria in Ieabarim, in solitudine,
quae respicit Moab contra orientalem plagam.
12 Et inde moventes venerunt ad torrentem Zared;
13 quem relinquentes castrametati sunt ultra Arnon, qui est in
deserto, quod prominet de finibus Amorraei. Siquidem Arnon terminus est Moab
dividens Moabitas et Amorraeos.
14 Unde dicitur
in libro bellorum Domini:
“ Vaheb in Supha
et torrentes Arnon.
15 Scopuli torrentium inclinati sunt
in habitationem Ar
et recumbunt in finibus Moabitarum ”.
16 Ex eo loco in Beer. Hic est puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen: “ Congrega populum,
et dabo ei aquam ”.
17 Tunc cecinit Israel carmen istud:
“ Ascendat puteus. Concinite ei.
18 Puteus, quem foderunt principes
et paraverunt duces populi
in sceptris et in baculis suis ”.
De solitudine in Matthana;
19 de Matthana in Nahaliel; de Nahaliel in Bamoth;
20 de Bamoth in vallem, quae est in regione Moab in vertice
Phasga, qui respicit contra desertum.
21 Misit autem Israel nuntios ad Sehon regem Amorraeorum
dicens:
22 “ Obsecro, ut transire mihi liceat per terram tuam: non
declinabimus in agros et vineas, non bibemus aquas ex puteis. Via regia gradiemur,
donec transeamus terminos tuos ”.
23 Qui concedere noluit, ut transiret Israel per fines suos;
quin potius, populo congregato, egressus est obviam in desertum et venit in
Iasa pugnavitque contra Israel.
24 A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra
eius ab Arnon usque Iaboc et filios Ammon; quia forti praesidio tenebantur
termini Ammonitarum.
25 Tulit ergo Israel omnes civitates eius et habitavit in
urbibus Amorraei, in Hesebon scilicet et viculis eius.
26 Hesebon enim erat urbs Sehon regis Amorraei, qui pugnavit
contra primum regem Moab et tulit omnem terram, quae dicionis illius fuerat
usque Arnon.
27 Idcirco dicitur in proverbio:
“ Venite in Hesebon!
Aedificetur
et construatur civitas Sehon!
28 Ignis egressus est de Hesebon,
flamma de oppido Sehon
et devoravit Ar Moabitarum
et deglutivit excelsa Arnon.
29 Vae tibi, Moab;
peristi, popule Chamos!
Dedit
filios eius in fugam
et filias in captivitatem
regi Amorraeorum Sehon.
30 Iecimus sagittas in eos,
disperiit Hesebon usque Dibon.
Vastavimus
usque Nophe
et usque Medaba ”.
31 Habitavit
itaque Israel in terra Amorraei.
32
Misitque Moyses, qui explorarent Iazer, cuius ceperunt viculos et expulerunt
Amorraeos, qui erant ibi.
33 Verteruntque se et ascenderunt per viam Basan, et occurrit
eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai.
34 Dixitque Dominus ad Moysen: “ Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi
illum et omnem populum ac terram eius, faciesque illi, sicut fecisti Sehon regi
Amorraeorum habitatori Hesebon ”.
35 Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque
populum eius usque ad internecionem; et possederunt terram illius.
|