VETUS TESTAMENTUM
In
arduo emendandi PENTATEUCHUM opere Pontificia Commissio pro Nova Vulgata
Bibliorum editione secuta est s. Hieronymi exemplum, qui sic ad Desiderium
scripsit: “ Sicubi tibi in translatione videor errare, interroga Hebraeos,
diversarum urbium magistros consule... Nunc
te precor, Desideri carissime, ut qui tantum opus me subire fecisti, et a
Genesi exordium capere, orationibus iuves, quo possim eodem spiritu, quo
scripti sunt libri, in Latinum eos transferre sermonem ”.
Magnus Doctor, Damasi Papae mandato, Pentateuchum
inter 398–405 ex ipsa “Hebraica veritate” Latina voce reddidit, quae
simplicitate, fidelitate et elegantia generatim excellit.
Tamquam norma sumptus est Textus Masoreticus (= TM), critice editus in Bibliis
Hebraicis Stutgardiensibus. Si a textu Masoretico interdum recessimus, in
notis criticis rationem emendationis protulimus.
Sed etiam ad LXX Interpretum Graecam
versionem (= Gr) spectatum est pro antiquitate eiusque acceptione apud
Christianos sermonis Graeci. Huius autem versionis illam adhibuimus editionem,
quam critice paravit Alfredus Rahlfs, quaeque Stutgardiae anno 1962 edita est. Haec
editio, maxima ex parte solis codicibus B S A nixa, etiam Origenis et Luciani
recensiones aliosque fontes minores admittit.
Perpensae quoque et adhibitae sunt antiquae
versiones Aramaica, seu quam vocant Targum (= Targ), Syriaca (= Syr), Aquilae
(= Aq), Symmachi (= Sym) et Theodotionis (= Theod).
Textus Latinus invenitur in Bibliis Sacris iuxta Vulgatam Versionem (=
Vg) a Societate Biblica Virtembergensi, Stutgardiae 1969 editis, quam R. Weber
recensuit adiuvantibus B. Fischer, I. Gribomont, H. F. D. Sparks, W. Thiele (=
ed. critica).
In recensendo Pentateucho normas generales
secuti sumus, unde Vulgatae editionis textum tunc tantum emendavimus, cum
validae rationes sive criticae textualis sive scientiae philologae id postulare
viderentur. Attamen huiusmodi emendationes ita factae sunt, ut novae
elocutiones cum lingua Latina Vulgatae editionis concinerent eiusque veluti
colorem ac stilum conservarent. Maximas ergo partes venerandae Vulgatae
traditioni tribuimus in qua summe eminent libri Pentateuchi, excepto Levitico.
Vulgatae verba, ubicumque textum Hebraicum fideliter reddunt, etiam quoad
sensum tantum, ibi servata sunt; sin autem, congrua elegimus vocabula, quae in
aliis libris Veteris et Novi Testamenti occurrunt.
Item eadem vocabula Latina generatim servata sunt pro quibusdam typicis vocibus
Hebraicis, e. g. miskkþn = “ habitaculum ”, ’ohel mo‘Þd = “ tabernaculum
conventus “, terûmþh = “ primitiva ”, uqqþh = “ praeceptum ” (non “ caeremoniae
”), mi™wþh = “ mandatum ” (non “ praeceptum ”) etc. Conservati etiam sunt
semitismi qui dicuntur, e. g. “ cornu salutis ”, “ Deus iustitiae ”, “ semen ”
(= posteritas), “ locutus est Dominus dicens ” etc.; sic etiam nomina propria
Hebraica, e. g. Meriba, Massa, Mosoch, Misar etc. servata sunt.
Peculiaris difficultas oritur ex libris
THOBIS et IUDITH, quorum videlicet textus in Vulgata nulli plane respondet
textui primigeniae linguae ac valde quidem distat ab eo, qui in recentioribus
Bibliorum Sacrorum editionibus invenitur.
Etenim primigenia librorum Thobis et Iudith scriptio interiit, eosque ambos
ipse sanctus Hieronymus sine magno negotio convertit: “ unius diei laborem
arripui ”; “ huic libro unam lucubratiunculam dedi magis sensum e sensu quam ex
verbo verbum transferens ”. Revera interpretatio libri Thobis ab Hieronymo
confecta admodum discrepat a lectione LXX Interpretum (codd. AB), quae et ipsa
vicissim brevior est quam codicis Sinaitici, quem hodie proximum esse arbitrantur
primigeniae scriptioni. Sed Vetus Latina propius accedit ad codicis Sinaitici
textum. Libri Iudith lectio Graeca bene exhibetur tribus in praecipuis formis:
BAS; mss 19.108; ms 58 (similis Veteri Latinae ac Syriaco).
Cum igitur Summus Pontifex permisisset ut in Novam Vulgatam induceretur etiam
textus apud recentiores editiones adhibitus (Audientia 30 Martii 1968),
Pontificia Commissio fontes elegit secundum lectionem Veteris Latinae
censuitque utendum codice Vercellensi XXII (saec. X) pro libro Thobis et codice
Bernensi (saec. X) pro libro Iudith, quos autem contulit diligenter antea cum
codicibus Latinis et Graecis proprio loco descriptis.
Liber ESTHER in Ecclesia legitur secundum
duas formas canonicas. Textus Hebraicus a s. Hieronymo translatus exstat in
editione Vulgata in Est 1, 1-10,3. Textus Graecus non est simplex versio, sed
retractatio libri Hebraici, largiter aucta et etiam partim transformata.
Partes, quae in libro Hebraico desunt, s. Hieronymus addidit post versionem
textus Hebraici (in Vulgata 10, 4–16, 24). Editio Graeca condicioni Iudaeorum
in diaspora degentium aptata est, ut apparet in transformato decreto regio
Mardochaei (8, 12 et 8, 12u-cc = Vulgata 16, 17-24). Huic mutationi congruit in
versione Vetere Latina textus Graeci omissio pugnae (9, 1-2.5-19). In hac
omissione et aliis lectionibus variantibus, in quibus distat a textu manu
scriptis Graecis tradito, versio Vetus Latina textum Graecum primigenium
conservavit. Textus autem Graecus in exemplaribus manu scriptis Graecis
traditus (exceptis paucis exemplaribus manu scriptis sic dictis Lucianeis)
secundum subscriptionem (10, 31 = Vulgata 11, 1) est opus Lysimachi (filii
Ptolemaei Hierosolymitani), qui textum Graecum textui Hebraico assimilavit
supplens omissiones. Haec est subscriptio: “ Anno quarto, regnantibus Ptolemaeo
et Cleopatra, attulerunt Dositheus, qui se sacerdotem et levitici generis
ferebat, et Ptolemaeus filius eius hanc epistulam Phurim, quam dixerunt esse
(genuinam) et interpretatum esse Lysimachum Ptolemaei filium in Ierusalem ”.
Versioni textus Hebraici inseruntur additiones et aliae quaedam discrepantiae
editionis Graecae (= II), quae sunt maioris momenti, in locis eis
convenientibus. Numeratio harum partium fit litteris post numeros positis. Versio autem
supponit textum versionis Veteris Latinae, exceptis duobus decretis regiis (3,
13a–g; 8, 12a-cc), in quibus interpretes difficile idioma rhetoricum non
plene intellexerunt et quae Lysimachus fere solum in 8, 12y mutavit, pro die
decima quarta Adar secundum editionem Hebraicam diem decimam tertiam ponens; in
3, 13f autem conservavit diem decimam quartam, quia iam suo tempore in textu
Hebraico (3, 7) dies caedi Iudaeorum assignatus exciderat. Auctor Graecus diem
decimam tertiam Adar in diem decimam quartam mutavit, quia secundum illum dies
excidio destinatus iam ut dies festus celebrandus est (8, 12z-aa) et decreto
regio (8, 12cc) pugna est impedita.
In
PSALTERIO recognoscendo normae generales, quae in emendanda Vulgata editione
obtinent, accuratius definitae sunt et accommodatae, respectu habito peculiaris
indolis Psalterii, quod est textus poeticus, saepe difficilis, interdum minus
recte traditus, a s. Hieronymo non conversus in Latinum sed solum correctus,
denique ex diuturno saeculorum usu in sacra Liturgia cotidie adhibitus.
Ad hasce singillatim normas opus est directum:
1) Textus Psalterii
Vulgatae editionis (Psalterium Gallicanum, quod dicitur) servatus est,
dummodo Textum Masoreticum (TM) recte, quamvis verbum e verbo materiali quadam
ratione exprimens, redderet.
2) Emendata est
Vulgata editio, ubi non congruebat cum TM, qui maximam fidem haberet atque,
respectu contextae orationis, optimus esse videretur.
3) Quoties TM
apparebat vel videbatur esse corruptus, et versio LXX Interpretum (quam Vulgata
editio est secuta) putari poterat quasi certum sensus primitivi testimonium,
lectio versionis LXX Interpretum (atque adeo etiam editionis Vulgatae) est
accepta.
4) Cum TM intellegi
nequibat (sive quod erat corruptus, sive quod nobis facultas iam est adempta
eum interpretandi) atque undique colligi poterat LXX Interpretes et auctores
Vulgatae editionis eum esse late interpretatos, ita tamen ut eorum versio cum
contextu orationis conveniret, eiusmodi interpretatio est inducta, quamvis non
esset satis perspicua (veluti in Pss 8, 2c-3a; 9, 7; 16, 3-4; 17, 13; 58, 9-10;
141, 7).
5) Cum TM corruptus
apparebat et neque versio LXX Interpretum neque Vulgata editio lectionem
probandam exhibebant, textus est emendatus ea ratione, ut a tcxtu Hebraico
consonantico minimum deflecteret atque aptam praeberet significationem.
6) Non receptae sunt
textus emendationes, quibus hic solum “ melior ”
efficeretur, atque tantum exceptionis in modum verbo Hebraico vis, ex alia
lingua Semitica deprompta, est subiecta, quod, in peculiari illo orationis contextu,
lectionem magis idoneam exhibet.
7) Epitheta et
appellationes Dei, veluti “ Rupes ”, “ Petra ”, ex usu exemplorum Graecorum
Latinorumque vocabulis sunt reddita, cuius modi sunt “
Refugium ”, “ locus munitus ”, vel “ Praesidium ”,
“ Adiutor ”, prout contextus
verborum postulabat.
Ad linguam Latinam quod attinet, servatum est illud orationis genus, quod
Vulgatae Sacrorum Bibliorum editionis peculiare et proprium esse cognoscitur.
Est enim diuturno Ecclesiae usu probatum et, licet animum ab elegantiis oratoriis
alienum eorum testetur, qui, verbum e verbo exprimentes, Graeca exempla in
Latinum converterunt, est tamen sanum, candidum, significans et eiusmodi, ut
minus ingenium quam ipsum cor hominis suaviter tangat.
Hae igitur proprietates praecipuae
linguae Latinae biblicae, quae data opera est condiscenda (eius enim
difficultates non facile evincat, qui solum ad linguam Latinam in scholis, ut
fert consuetudo, incubuerit), in Nova Vulgata editione reperiuntur:
1) Thesaurus
verborum saepe peculiarem omnino indolem praefert. Occurrunt enim:
a) vocabula Latina, quibus auctores
ethnici, quod sciamus, non usi sunt, et quae potius ad vulgarem linguae Latinae
rationem pertinere videntur, veluti: ablactare, approximare, contribulare,
elongare (cuius verbi temporalis usus est et transitivus et intransitivus),
fiducialiter, glorificare, humiliare, magnificare, subsannare, superexaltare,
supersperare.
b) Alia verba Latina in sacris Bibliis
novam vim acceperunt ex nova religione novoque pietatis sensu inductis. Cuius generis
sunt: adinventio, calumnia, confiteri, eructare, iniustitia, iustitia,
misericordia, susceptor, sustinere, veritas, testamentum.
c) Non pauca vocabula e Graeco sunt
recepta, quamvis interdum vox Latina esset in promptu, veluti diabolus (i. e.
calumniator), erodius (i. e. ardea), neomenia (i.e. nova luna), nycticorax
(i.e. bubo), scandalum (i. e. offendiculum), synagoga (i. e. coetus); memoratu
digna sunt verba christi et ecclesiae (quae idem valent atque unctus et
conventus); quae quidem vocabula, utpote cum apud LXX Interpretes inveniantur,
vim habent christianae aetati anteriorem, quae in Latinum transiit (cfr. Ps 26,
5 “ ecclesia malignantium ”; Ps 105, 15: “ christos meos ”). Locutiones quoque
singulares huc pertinent, veluti “ in idipsum ” (omissis testo in greco i. e.
una, simul).
d) Verba, quae ex Hebraeo sunt hausta,
facile dignoscuntur. Asper autem ille Hebraismus, ex quo loco neutri generis
ponitur femininum, non est receptus (cfr. Ps 27, 4, Vulg.: “ unam petii a
Domino, hanc requiram ”; Nova Vulg.: “ Unum petii a Domino, hoc requiram ”).
Vocabula igitur, quae in Novo Psalterio continentur, e verborum thesauro Sacrae
Scripturae, et maxime ipsius Psalterii, sunt deprompta, perpaucis exceptis,
quae tamen in Latinitate christiana sunt usitata (e. g.: Ps 2, 7: “ decretum ”).
Praeterea, ut grammatici sciunt, in lingua Latina posterioris aetatis sub
quibusdam Psalterii vocibus est subiecta sententia, quae haud necessario iis
inerat in christiana antiquitate; cuius modi sunt: anima, exaudire, meditari.
2) Non paucae proprietates sunt servatae, quae ad
structuram verborum seu syntaxin spectant; e quarum genere sunt: nominativus
extra structuram enuntiati positus; cfr. Ps 18, 31: “ Deus impolluta via eius ”
(i. e. Dei via impolluta est); Ps 126, 1: “ In convertendo Dominus captivitatem
Sion ”; genetivus auctivus, ut “ caelum caelorum ”, “ saeculum saeculi ”;
genetivus qualitatis, qui multo magis frequentatur quam in communi lingua
Latina, e. g. Ps 78, 54: “ fines sanctificationis ”; geminus accusativus cum
verbis dandi et ponendi, ut in Ps 2, 8: “ dabo tibi gentes hereditatem tuam ”;
Ps 18, 12: “ posuit tenebras latibulum suum ”; vocula “ in ” cum ablativo, qua
significatur instrumentum, modus, causa, ut in Ps 15, 3: “ non egit dolum in
lingua sua ”; item vocula “ et ”, quae non solum est copulativa, sed etiam
multiplicem habet vim e contexta oratione colligendam (causalem, explanatoriam,
adversativam, consecutivam etc.); ellipsis verbi “ esse ”, quae ex imitatione
Hebraeorum multo crebrius obtinet quam in communi sermone Latino; locutiones
adverbiales, i. e. usus verbi temporalis loco adverbii, e. g. Ps 126, 3: “
magnificavit Dominus facere nobiscum ” (quod idem valet ac: Dominus magnifice
fecit nobiscum); comparativus, qui positivo addita vocula “ prae ” vel “ super ”
efficitur; item superlativus, qui significatur positivo et verbo “ nimis ”
(i.e. valde); infinitivus finalis, e. g. Ps 96, 13: “ quoniam venit iudicare
terram ”; vox ipsa “ quoniam ”, quae saepe est tantum particula affirmans, qua
enuntiatum primarium inducitur.
Pernota est difficultas pertinens ad usum temporum, qui, ut in Vulgata (et apud
LXX Interpretes) invenitur, saepe nostrae cogitandi rationi obnititur. Servatum
est perfectum (quamvis nonnullis tempus praesens aptius esse videretur), cum ei
vis perfecti praesentis, quod dicitur, aut vis gnomica tribui poterat.
Addendum est Vulgatae locutiones praepositionales (i. e. quae ex imitatione
Hebraeorum e praepositione et nomine, loco unius praepositionis, constant),
tunc solum mutatas esse, cum ad res inanimas referrentur, quod asperum quiddam
sonarent, veluti “ ante faciem venti ” (i. e. ante ventum); quodsi de personis
agebatur, non improbandus hic usus est visus.
Nec receptus est e Vulgata Hebraismus, ex quo in enuntiato relativo
supervacaneum ponitur pronomen demonstrativum, e. g. Ps 68, 17: “ Mons, in quo
beneplacitum est Deo habitare in eo ”.
Liquet in locis, novam exhibentibus interpretationem, multum operae eo esse
collatum, ut sive quoad vocabula, sive quoad syntaxin, sive quoad stilum ea cum
Vulgata congrueret. Quemadmodum studiosi probe noverunt, in Vulgata haud raro
contingit, ut idem verbum Hebraicum non uno modo, varietatis causa, reddatur
Latine. Quem morem minus secuti, annisi sumus, ut constans esset eiusdem verbi
Hebraici Latina interpretatio, non ita tamen, ut ea re quasi lege devinciremur.
3) Est denique memorandum in vertendis et eligendis
vocabulis Latinis rationem, ut patet, accurate ductam esse locorum ac textuum
parallelorum atque etiam figurarum poeticarum, maxime chiasmi, e. g.:
Ps 5, 10-11. Versus chiasmi in modum
sunt dispositi: 10a-11b; 10-11a.
Quod
attinet ad Ps 5, 10, cfr. Eccli 12, 15.
Ps 7, 13a, cfr. Dt 32, 41.
Ps 24, 4b: 4c. Animadverte parallelismum,
qui refertur ad Ex 20, 7 (bis); Dt 5, 11.
Ps 41, 10b, cfr. Io 13, 18.
Ps 45,
14b. Ita est in Itala.
Ps 45, 5a, cfr. 2 Reg 9, 18.
Ps 64, 7b, cfr. Ps 5, 10.
Ps 115, 17, cfr. Ps 94, 17, ad verbum ‘silentii’'
quod attinet.
Ps
116, 11, ubi scriptum est ‘trepidatione’, cfr. Ps 31, 23.
Ps
132, 17-18. Animadverte chiasmum: 17a-18b; 17b–18a.
Ps 148, 8. Verba chiasmi in modum sunt collocata, ita ut eorum vis et momentum
appareant: ignis, grando || nix, fumus. Vox Hebraica qîtôr reddita est verbo ‘fumi’, quod,
propter parallelismum, congruit cum igne, eo vel magis quod ipsum verbum
eiusque etymon in lingua Hebraica (cfr. Gn 19, 28) et in ceteris sermonibus
Semiticis numquam vim habent ‘nebulae’, sed solum ‘fumi’, ex igne
vel ture exorti.
Textus libri ECCLESIASTICI, seu SIRACIDIS, praeter versionem Veteris Latinae,
tribus quoque his praecipuis, quae sequuntur, formis ad nos pervenit:
a)
Graeca prior (Gr I = textus codicum maiusculorum, qui brevior est); Graeca
altera (Gr II = textus codicum minusculorum, qui amplior est);
b) Hebraica (H = fragmenta maiora Genizae
Memphidis; fragmenta minora Qumran et Masada; testimonia, quae apud auctores
Iudaicos inveniuntur);
c) Syriaca (Syr), quae translatio est e
textu Hebraico ac, praeter Veterem Latinam, maiore auctoritate gaudet quam
ceterae antiquae versiones.
Nulla
autem ex dictis formis directe a primigenio textu procedit; immo nec H nec Syr
integre ad nos pervenerunt. Propterea nulla ex ipsis prae ceteris magis valere
aut eminentiore auctoritate pollere, sed unaquaeque seorsim exstare atque per
se ipsa solum modo expendenda esse videtur.
Quibus omnibus spectatis, consequitur ut minime effici possit — nec fieri
umquam poterat — quaelibet textus primigenii critica instauratio. Hoc unum
igitur faciendum putavimus: Latinam (La) scilicet versionem suscipere quasi
normam, seu quasi textum sui iuris, eamque recognoscere iuxta quidem principia
pro Nova Vulgata decreta, absque tamen necessitate eam plane accommodandi ad
formam sive textus Graeci (I vel II) sive textus Hebraici, cum discrepantiae
inter La et Gr vel H, quae identidem occurrunt, habendae sint variae lectiones
alicuius saltem auctoritatis, non vcro simpliciter mendosae lectiones, quae
sint corrigendae.
Atqui hoc praesertim curavimus, ut scilicet:
a) cum versus quidam in La tantum
invenirentur, vel praesertim ex Gr II viderentur derivati, iidem signarentur
respective nota La, vel Gr II, sequente numero capitis et versus;
b) cum duplicationes quaedam evidentes
repetitiones aliorum versiculorum vel pericoparum evasissent, ipsae simpliciter
delerentur;
c) cum autem de duplicationibus verborum
ageretur, i. e. cum terminus quidam textus Graeci (Gr) vel textus Hebraici (H)
duobus aut pluribus synonymis expressus videretur, tunc, pro certo non semper
habentes simpliciorem formam Gr vel H primigeniam esse, servandam mallemus
formam La, nisi forte sensus ipse aut alia evidentiae causa emendationem
exigeret vel suaderet;
d) deinde cum La corrupta clare
videretur ex falsa lectione vel ex detorto sensu eaque corrigi posset adiuvante
Gr aut H vel etiam eiusdem La opportune codices comparando, tunc emendatio
fieret;
e) item denique, cum La obscuritate
laboraret sensumque prorsum deteriorem quam Gr vel H vel Syr offerret.
Ad
nomina Dei quod attinet — Deus, Dominus, Altissimus, Sanctus, Excelsus — quae
ne in aliis quidem libris LXX Interpretum constanter ad verbum redduntur ex
originali Masoretico, ea servavimus, nonnulla facta exceptione, sicut in La
tradita sunt.
Ad
rationem criticam textus quod pertinet, in libris PROPHETARUM peculiares notae
habentur, quarum quaedam omnibus plus minusve sunt communes (ut, verbi gratia,
propensio illa quae propria videtur esse vetustiorum Christianarum versionum,
qua messianice textum interpretandi amplificatur via), aliae vero uniuscuiusque
libri sunt propriae (ut, verbi gratia, exsistentia, interdum frequentior,
locorum corruptorum in textu primigenio vel in versionibus: quod quidem
praesertim patet in ultimis capitibus libri Ezechielis et apud aliquos
Prophetarum minorum, apud scilicet Osee, Michaeam, Habacuc, Zachariam).
Ad
hanc recognitionem conficiendam liquet in promptu fuisse, tamquam fundamentum,
textum primigenium (= TM) et Vulgatam versionem (= Vg); sed etiam ad
Septuaginta Interpretum versionem (= Gr) admodum spectatum est pro antiquitate
eiusque acceptione apud Christianos sermonis Graeci necnon pro auctoritate,
quam habuit in aliis conficiendis translationibus; eadem tamen, ad Prophetas,
praesertim Isaiam, quod attinet, nimiam libertatem nonnumquam ostendit.
Perpensae quoque et adhibitae sunt versiones Aramaica, seu quam vocant Targum (=
Targ), Syriaca (= Syr), Aquilae (= Aq), Symmachi (= Sym) et Theodotionis
(Theod), et aliae (ut “ Quinta ” in Mich 5, 6 et
Hexaplorum transcriptio in Is 26, 3). Praeterea fieri non potuit, ut, copiosis
ad textum criticis notis spectatis, sancti Hieronymi commentarii
praeterirentur. Denique in Epistula Ieremiae seu Baruch 6 — iuxta quidem non paucos doctos viros —
accepta est emendatio (v. 71), cuius vis ex alicuius Semitici (Hebraici)
exemplaris coniectura desumenda videtur.
Ex Deserti Iudae codicibus perpauca
deduci possunt; copiosa enim fragmenta librorum propheticorum eorumque
commentariorum aliqua tantum vocabula plerumque referunt, nec eadem semper
certa fide leguntur. Commentarius, seu Pesher (= 1QpHab), in primum et
secundum caput libri Habacuc usui fuit in Hab 1, 11.17; 2, 5.6.16. Aliter res
se habet quoad librum Isaiae, qui in duobus codicibus reperitur, quorum unus
integer est (= 1QIsa), alter autem mutilus (= 1QIsb). Nam haec pretiosa
testimonia, sive per se ipsa sive in aliquo innixa ex antiquis versionibus,
effecerunt ut nonnullarum lectionum certior — quod in bona spe esse videtur — restitutio haberetur quam lectionum, quae in TM traditae sunt (cfr.
Is 11, 6; 14, 30; 21, 8; 23, 10; 29, 5; 33, 8; 37, 20. 25. 27; 40, 17; 48, 11;
49; 17; 53, 9. 11); et in quibusdam locis 1Qisa cum omnibus fere antiquis
lectionibus concinit (cfr. Is 16, 4; 18, 7; 19, 18; 21, 9; etc.).
Si quis praecipuarum suetarumque Vulgatae editionum quandam inter se
collationem statuere conetur, ad hanc conclusionem facile perveniet:
variationes quidem in MACCABAEORUM libris frequentes sunt — fortasse
frequentiores — perpaucum tamen novi reapse invenitur.
Sanctus Hieronymus nec in Latinum sermonem vertendos Maccabaeorum libros ipse
curavit nec ullam eorum translationem recognovit aut emendavit. Is enimvero de
rebus, quae in iisdem libris continentur nonnumquam mentionem facit, hanc etiam
adhibens locutionem in quodam loco: Hoc enim Scriptura commemorat; attamen
ipsemet expresse confitetur se Maccabaeorum libros neglexisse: eorum enim nullum
versiculum directe unquam protulit. Praeterea quod de libro primo affirmat,
eius scilicet exstare textum primigenium Hebraicum, hoc potius quam ex
cognitione directa fortasse ex Origine coniecit; quam sententiam ea verba
significare videntur, quae in “ Prologo galeato “ leguntur: Maccabaeorum primum librum, Hebraicum repperi.
Verumtamen textus a Vulgata et inter se discordes iam pridem cognoscebantur;
exinde plures vetustiores Latinas versiones exstitisse putabatur. Nunc autem,
praesertim post a Donatiano De Bruyne edita studia, illa certior esse videtur
opinio, quae unam defendit fuisse versionem, eamque ad nos per plurimas
recensiones pervenisse. Ex quibus ob nonnullas peregrinas et aberrantes
lectiones non parum stuporis in mentem ingerit recensio Bononiensis (= B)
itemque Vulgata. In hac igitur perficienda recognitione, quotiescumque Vulgata
versio vel nimio arbitrio Graecum textum interpretari vel omnino ab eodem
differre videbatur, tunc emendatio plerumque est confecta verbis et pericopis
ex ceteris recensionibus desumptis, praesertim Lugdunensi (= L) et Ambrosiana
(= P). Denique ad emendationes definiendas Graecus textus adhibitus est, quem
critice paraverunt et in lucem ediderunt Vernerius Kappler et Robertus Hanhart
(Gottingae 1959/1967); in dubiis tamen quibusdam exsolvendis non parum etiam
profuit editio Alfredi Rahlfs (Stutgardiae 1962).
|