25
1 Morabatur autem Israel in Settim, et incepit populus
fornicari cum filiabus Moab,
2 quae vocaverunt populum ad sacrificia deorum suorum. Et illi
comederunt et adoraverunt deos earum;
3 et adhaesit Israel Baalphegor. Et iratus Dominus
4 ait ad Moysen: “ Tolle cunctos principes populi et
suspende eos coram Domino contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab
Israel ”.
5 Dixitque Moyses ad iudices Israel: “
Occidat unusquisque proximos suos, qui adhaeserunt Baalphegor ”.
6 Et ecce unus de filiis Israel intravit coram fratribus suis
ad Madianitin, vidente Moyse et omni turba filiorum Israel, qui flebant ante
fores tabernaculi conventus.
7 Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron
sacerdotis, surrexit de medio congregationis et, arrepta lancea,
8 ingressus est post virum Israelitem in cubiculum et perfodit
ambos simul, virum scilicet et mulierem, in locis genitalibus; cessavitque
plaga a filiis Israel.
9 Et occisi sunt
viginti quattuor milia hominum.
10 Dixitque Dominus ad Moysen:
11 “ Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit
iram meam a filiis Israel, quia zelo meo commotus est in medio eorum, ut non
ipse delerem filios Israel in zelo meo.
12 Idcirco loquere ad eum: Ecce do ei pacem foederis mei,
13 et erit tam ipsi quam semini eius pactum sacerdotii
sempiternum, quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israel ”.
14 Erat autem nomen viri Israelitae, qui occisus est cum
Madianitide, Zamri filius Salu dux de cognatione et tribu Simeonis;
15 porro mulier Madianitis, quae pariter interfecta est,
vocabatur Cozbi filia Sur principis tribus in Madian.
16 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
17 “ Pugnate contra Madianitas et percutite eos,
18 quia ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere
insidiis per idolum Phegor et in negotio Cozbi filiae ducis Madian sororis
eorum, quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phegor ”.
|