27
1 Accesserunt autem filiae Sal phaad filii Hepher filii Ga
laad filii Machir filii Manasse, e cognationibus Manasse, qui fuit filius
Ioseph, quarum sunt nomina: Maala et Noa et Hegla et Melcha et Thersa.
2 Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et
principibus et cuncta congregatione ad ostium tabernaculi conventus atque
dixerunt:
3 “ Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in
seditione, quae concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo
mortuus est; hic non habuit mares filios.
4 Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit
filium? Date
nobis possessionem inter fratres patris nostri ”.
5 Rettulitque Moyses causam earum ad iudicium Domini,
6 qui dixit ad eum:
7 “ Iustam rem postulant filiae
Salphaad. Da eis possessionem inter fratres patris sui, et ei in hereditatem
succedant.
8 Ad filios autem Israel loqueris haec: Homo cum mortuus
fuerit absque filio, ad filiam eius transibit hereditas;
9 si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos.
10
Quod si et fratres non fuerint, dabitis hereditatem fratribus patris eius.
11 Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hereditas illi, qui
ei proximus est e cognatione sua; possidebitque eam. Eritque hoc filiis Israel
sanctum lege perpetua, sicut praecepit Dominus Moysi ”.
12 Dixit quoque Dominus ad Moysen: “
Ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram, quam daturus sum
filiis Israel.
13 Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit
frater tuus Aaron,
14 quia offendistis me in deserto Sin in contradictione
congregationis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas ”. Hae sunt aquae Meribathcades deserti Sin.
15 Cui respondit Moyses:
16 “ Provideat Dominus, Deus spirituum
omnis carnis, hominem, qui sit super congregationem hanc
17 et possit exire et intrare ante eos et educere eos vel
introducere, ne sit populus Domini sicut oves absque pastore ”.
18 Dixitque Dominus ad eum: “ Tolle Iosue
filium Nun, virum in quo est spiritus; et pone manum tuam super eum,
19 quem statues coram Eleazaro sacerdote et omni congregatione
et dabis ei praecepta, cunctis videntibus,
20 et partem gloriae tuae, ut audiat eum omnis synagoga filiorum
Israel.
21 Stabit coram
Eleazaro sacerdote, qui pro eo iudicium Urim consulet Dominum. Ad verbum eius
egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israel cum eo, cuncta congregatio
”.
22
Fecit Moyses, ut praeceperat Dominus. Cumque tulisset Iosue, statuit eum coram
Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi;
23 et, impositis capiti eius manibus, constituit eum, sicut
mandaverat Dominus per manum Moysi.
|