30
1 Narravitque Moyses filiis Israel omnia, quae ei Dominus
imperarat,
2 et locutus est ad principes tribuum filiorum Israel: “ Iste est sermo,
quem praecepit Dominus:
3 Si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit
iuramento, non faciet irritum verbum suum, sed omne, quod promisit, implebit.
4 Mulier, si quippiam voverit Domino aut se constrinxerit
iuramento, quae est in domo patris sui et in aetate adhuc puellari,
5 si cognoverit pater votum, quod pollicita est, aut
iuramentum, quo ligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit; quidquid
pollicita est aut iuravit, opere complebit.
6 Sin autem, quo die audierit contradixerit pater, et vota et
iuramenta eius irrita erunt; et propitius erit ei Dominus, eo quod
contradixerit pater.
7 Si maritum habuerit et voverit aliquid, aut semel de ore
eius verbum egrediens animam eius ligaverit iuramento,
8 quo die audierit vir eius et non contradixerit, voti rea
erit reddetque, quodcumque promiserat.
9 Sin autem, quo die audierit contradixerit, irritas facit
pollicitationes eius verbaque, quibus obstrinxerat animam suam; et propitius
erit ei Dominus.
10 Vidua et repudiata, quidquid voverint, reddent.
11 Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit aut iuramento,
12 si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni,
reddet, quodcumque promiserat.
13 Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur
promissionis rea, quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit.
14 Si voverit aut iuramento se constrinxerit, ut per ieiunium
affligat animam suam, in arbitrio viri erit, ut faciat sive non faciat.
15 Quod si audiens vir tacuerit et de die in diem distulerit
sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet, quia, quo die audierat,
tacuit.
16 Sin autem contradixerit, postquam rescivit, portabit ipse
iniquitatem eius ”.
17 Istae sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum
et uxorem, inter patrem et filiam, quae in puellari adhuc aetate manet in
parentis domo.
|