35
1 Haec quoque locutus est Do minus ad Moysen in campe stribus
Moab supra Iordanem contra Iericho:
2 “ Praecipe filiis Israel, ut dent Levitis de possessionibus
suis urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum,
3 ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac
substantiae et omnibus animalibus eorum;
4 quae a muris civitatum forinsecus per circuitum mille
cubitos spatio tendentur.
5 Et mensurabitis extra civitatem contra orientem duo milia
cubitorum, et contra meridiem similiter duo milia, ad mare quoque, quod
respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga aequali
termino finietur; eruntque urbes in medio et foris suburbana.
6 De ipsis autem oppidis, quae Levitis dabitis, sex erunt in
fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea, qui nesciens fuderit sanguinem;
et, exceptis his, alia quadraginta duo oppida dabitis,
7 id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis.
8 Ipsaeque urbes, quas dabitis de possessionibus filiorum
Israel, ab his, qui plus habent, plures auferetis, et, qui minus, pauciores;
singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis ”.
9 Ait Dominus ad Moysen:
10 “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Quando transgressi
fueritis Iordanem in terram Chanaan,
11 eligetis urbes, quae esse debeant in praesidia fugitivorum,
qui nolentes sanguinem fuderint;
12 erunt vobis urbes refugii contra ultorem, et occisor non
morietur, donec stet in conspectu congregationis, et causa illius iudicetur.
13 De ipsis autem sex urbibus, quae ad fugitivorum subsidia
separantur,
14 tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan,
15 tam filiis Israel quam advenis atque peregrinis, ut
confugiat ad eas sex, qui nolens sanguinem fuderit.
16
Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit, qui percussus est, reus erit
homicidii et ipse morietur.
17 Si lapidem mortiferum iecerit, et ictus occiderit,
similiter punietur.
18 Si ligno mortifero percusserit eum et interfecerit,
homicida est; ipse morte punietur.
19
Ultor sanguinis homicidam interficiet: statim ut apprehenderit eum,
interficiet.
20 Si per odium quis hominem impulerit vel iecerit quippiam in
eum per insidias
21 aut, cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus
fuerit, percussor homicidii reus erit: ultor sanguinis statim ut invenerit eum,
iugulabit.
22 Quod si fortuitu et absque odio eum percusserit vel
quidpiam in eum iecerit absque insidiis,
23 vel quemlibet lapidem mortiferum in eum devolverit, cum eum
non vidisset, et ille mortuus est, quamvis eum non oderit nec quaesierit ei
malum,
24 iudicabit congregatio inter percussorem et ultorem
sanguinis secundum has regulas
25 et liberabit occisorem de manu ultoris sanguinis et reducet
in civitatem refugii, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos
magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur.
26 Si interfector extra fines civitatis refugii, in quam
confugerat, exierit,
27 et invenerit eum ultor sanguinis ibi et interfecerit,
absque noxa erit, qui eum occiderit;
28 debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in
civitate refugii residere. Postquam autem
ille obierit, homicida revertetur in terram suam.
29 Haec erunt vobis in legitima iudicii pro generationibus
vestris, in cunctis habitationibus vestris.
30 Homicida sub testibus occidetur; ad unius testimonium
nullus ad mortem condemnabitur.
31 Non accipietis pretium pro eo, qui reus est sanguinis, sed
morietur.
32 Neque accipietis pretium, ut fugiat in civitatem refugii
sui, ut revertatur et habitet in terra ante mortem sacerdotis.
33 Non polluetis terram habitationis vestrae, quia sanguis
polluit terram, nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem, qui alterius
sanguinem fuderit.
34 Non maculabitis terram habitationis vestrae, me commorante
vobiscum. Ego enim sum Dominus, qui habito inter filios Israel ”.
|