36
1 Accesserunt autem et princi pes familiarum tribus filio rum
Galaad filii Machir filii Manasse de stirpe filiorum Ioseph; locutique sunt
Moysi coram principibus familiarum Israel
2 atque dixerunt: “ Tibi domino nostro praecepit Dominus, ut
terram sorte divideres filiis Israel et ut filiabus Salphaad fratris nostri
dares hereditatem debitam patri;
3 quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur
possessio sua, et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur.
4 Atque ita fiet, ut cum iobeleus advenerit, addetur possessio
earum possessioni tribus, ad quam pertinent, et a possessione tribus patrum
nostrorum auferetur ”.
5 Respondit Moyses filiis Israel et, Domino praecipiente, ait:
“ Recte tribus filiorum Ioseph locuta est,
6 et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est:
Nubant, quibus volunt, tantum ut suae tribus hominibus,
7 ne commisceatur possessio filiorum Israel de tribu in
tribum; filii Israel adhaerebunt possessioni tribus patrum suorum,
8 et cunctae filiae heredes e filiis Israel maritos e
cognatione tribus patrum suorum accipient, ut hereditas permaneat in familiis,
9 nec commisceatur possessio de tribu in tribum alteram, sed
filii Israel adhaerebunt possessioni tribuum suarum ”.
10 Sicut mandavit Dominus Moysi, sic fecerunt filiae Salphaad
11 et nupserunt Maala et Thersa et Hegla et Melcha et Noa
filiis patruorum suorum
12 de familiis Manasse, qui fuit filius Ioseph; et possessio,
quae illis fuerat attributa, mansit in tribu et familia patris earum.
13 Haec sunt mandata atque iudicia, quae mandavit Dominus per
manum Moysi ad filios Israel in campestribus Moab supra Iordanem contra
Iericho.
|