LIBER DEUTERONOMII
1
1 Haec sunt verba, quae locutus est Moyses ad omnem Israel
trans Iordanem in solitudine, in Araba contra Suph, inter Pharan et Thophel et
Laban et Aseroth et Dizahab.
2 Undecim dies de Horeb per viam montis Seir usque Cadesbarne.
3 Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis locutus
est Moyses ad filios Israel omnia, quae praeceperat illi Dominus ut diceret
eis.
4 Postquam percussit Sehon regem Amorraeorum, qui habitavit in
Hesebon, et Og regem Basan, qui mansit in Astharoth et in Edrai,
5 trans Iordanem in terra Moab coepitque Moyses explanare
legem hanc et dicere:
6 “ Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb dicens: “Sufficit
vobis quod in hoc monte mansistis;
7 convertimini et proficiscimini et venite ad montem Amorraeorum
et ad omnes vicinos eius: in Araba atque montanis et in Sephela et in Nageb et
iuxta litus maris, in terram Chananaeorum et in Libanum usque ad flumen magnum
Euphraten.
8 En, inquit, tradidi vobis terram: ingredimini et possidete
eam, super qua iuravit Dominus patribus vestris, Abraham, Isaac et Iacob, ut
daret illam eis et semini eorum post eos”.
9 Dixique vobis illo in tempore: Non possum solus sustinere
vos;
10 Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut
stellae caeli plurimi.
11 Dominus, Deus patrum vestrorum, addat ad hunc numerum multa
milia et benedicat vobis, sicut locutus est vobis.
12 Non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus ac
iurgia;
13 date vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio
sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes.
14
Tunc respondistis mihi: “Bona res est, quam vis facere”.
15 Tulique principes de tribubus vestris viros sapientes et
probatos et constitui eos principes super vos: tribunos et centuriones et
quinquagenarios ac decanos et praefectos operum pro tribubus vestris.
16 Praecepique iudicibus vestris in tempore illo: Audite
causam fratrum vestrorum et, quod iustum est, iudicate, sive civis sit ille
sive peregrinus.
17 Non accipietis personam in iudicio; ita parvum audietis ut
magnum nec timebitis cuiusquam personam, quia Dei iudicium est. Quod si difficile vobis aliquid visum fuerit, referte
ad me, et ego audiam.
18 Praecepique vobis in tempore illo omnia, quae facere
deberetis.
19 Profecti autem de Horeb transivimus per totam illam eremum
maximam et terribilem, quam vidistis, per viam montis Amorraei, sicut
praeceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne,
20 dixi vobis: Venistis ad montem Amorraei, quem Dominus Deus
noster daturus est nobis.
21 Vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi: ascende et
posside eam, sicut locutus est tibi Dominus, Deus patrum tuorum; noli metuere
nec quidquam paveas.
22
Et accessistis ad me vos omnes atque dixistis: “Mittamus viros ante nos, qui considerent
terram et renuntient de itinere, per quod debeamus ascendere, et de
civitatibus, ad quas pergere”.
23 Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros
singulos de tribubus suis.
24 Qui cum perrexissent et ascendissent in montana, venerunt
usque ad Nehelescol et, considerata terra,
25 sumentes de fructibus eius attulerunt ad nos atque
dixerunt: “Bona est terra, quam Dominus Deus noster
daturus est nobis”.
26 Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini
Dei vestri
27 murmurastis in tabernaculis vestris atque dixistis: “Odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Aegypti, ut traderet
nos in manu Amorraei atque deleret.
28 Quo
ascendemus? Fratres nostri terruerunt cor nostrum dicentes: Maxima multitudo
est et nobis in statura procerior; urbes magnae et ad caelum usque munitae;
etiam filios Enacim vidimus ibi”.
29
Et dixi vobis: Nolite metuere nec timeatis eos.
30 Dominus Deus, qui ductor est vester, ipse pro vobis
pugnabit, sicut fecit in Aegypto, vobis videntibus.
31 Et in solitudine — ipse vidisti —
portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in
omni via, per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum.
32 Et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro,
33 qui praecessit vos in via, et metatus est locum, in quo
tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem et die per
columnam nubis.
34 Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus
iuravit et ait:
35 “Non videbit quispiam de viris
generationis huius pessimae terram bonam, quam sub iuramento pollicitus sum
patribus vestris,
36 praeter Chaleb filium Iephonne: ipse enim videbit eam, et
ipsi dabo terram, quam calcavit, et filiis eius, quia adimplevit ut sequeretur
Dominum”.
37 Mihi quoque iratus Dominus propter vos dixit: “Nec tu ingredieris illuc;
38 sed Iosue filius Nun minister tuus ipse intrabit illuc.
Hunc robora, et ipse terram sorte dividat Israeli.
39 Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur,
et filii, qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur; et
ipsis dabo terram, et possidebunt eam.
40 Vos autem
revertimini et abite in solitudinem per viam maris Rubri”.
41
Et respondistis mihi: “Peccavimus Domino; nos ascendemus atque pugnabimus, sicut
praecepit nobis Dominus Deus noster”. Cumque instructi
armis pergeretis in montem,
42 ait mihi Dominus: “Dic ad eos: Nolite
ascendere neque pugnetis, non enim sum vobiscum, ne cadatis coram inimicis
vestris”.
43 Locutus sum, et non audistis, sed adversantes imperio
Domini et tumentes superbia ascendistis in montem.
44 Itaque egressus Amorraeus, qui habitat in monte illo,
obviam vobis, persecutus est vos, sicut solent apes persequi, et cecidit vos de
Seir usque Horma.
45 Cumque reversi
ploraretis coram Domino, non audivit vos nec voci vestrae voluit acquiescere.
46 Sedistis ergo in Cades multo illo tempore, dum ibi
mansistis.
|