2
1 Profectique inde venimus in solitudinem per viam maris Ru
bri, sicut mihi dixerat Dominus; et circuivimus montem Seir longo tempore.
2 Dixitque Dominus ad me:
3 “Sufficit vobis circuire montem istum; ite contra aquilonem.
4 Et populo praecipe dicens: Transibitis per terminos fratrum
vestrorum filiorum Esau, qui habitant in Seir, et timebunt vos.
5 Cavete ergo diligenter, ne moveamini contra eos; neque enim
dabo vobis de terra eorum, quantum potest unius pedis calcare vestigium, quia
in possessionem Esau dedi montem Seir.
6 Cibos emetis ab eis pecunia et comedetis; etiam aquam emptam
haurietis et bibetis.
7 Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum
tuarum; novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam per
quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit”.
8 Cumque transissemus fratres nostros filios Esau, qui
habitabant in Seir, per viam Arabae de Ailath et de Asiongaber, vertimus nos et
venimus per iter, quod ducit in desertum Moab.
9 Dixitque Dominus ad me: “Non pugnes contra Moabitas nec
ineas adversus eos proelium; non enim dabo tibi quidquam de terra eorum, quia
filiis Lot tradidi Ar in possessionem.
10 — Emim primi fuerunt habitatores eius, populus magnus et
multus et tam excelsus ut Enacim;
11 ipsi quoque Raphaim reputabantur sicut Enacim; denique
Moabitae appellant eos Emim.
12 In Seir autem prius habitaverunt Horim; quibus expulsis
atque deletis, habitaverunt filii Esau pro eis, sicut fecit Israel in terra
possessionis suae, quam dedit eis Dominus C.
13 Surgite ergo et transite torrentem Zared”. Et transivimus
torrentem Zared.
14 Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad
transitum torrentis Zared, triginta octo annorum fuit, donec consumeretur omnis
generatio hominum bellatorum de castris, sicut iuraverat eis Dominus,
15 cuius manus fuit adversum eos, ut interirent de castrorum
medio.
16 Postquam autem universi ceciderunt pugnatores de medio
populi,
17 locutus est Dominus ad me dicens:
18 “Tu transibis hodie terminos Moab, urbem nomine Ar;
19 et accedens in vicina filiorum Ammon, cave, ne pugnes
contra eos nec movearis ad proelium; non enim dabo tibi de terra filiorum
Ammon, quia filiis Lot dedi eam in possessionem.
20 — Terra Raphaim reputata est et ipsa olim habitaverunt
Raphaim in ea, quos Ammonitae vocant Zomzommim,
21 populus magnus et multus et procerae longitudinis sicut
Enacim, quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis,
22 sicut fecerat filiis Esau, qui habitant in Seir, delens
Horim et terram eorum illis tradens, quam possident usque in praesens.
23
Hevaeos quoque, qui habitabant in villis usque Gazam, Caphtorim, qui egressi de
Caphtor deleverunt eos et habitaverunt pro illis C.
24 Surgite! Proficiscimini et transite torrentem Arnon: ecce
tradidi in manu tua Sehon regem Hesebon Amorraeum; et terram eius incipe
possidere et committe adversus eum proelium.
25 Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in
populos, qui habitant sub omni caelo, ut, audito nomine tuo, paveant et
contremiscant coram te”.
26 Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Sehon regem
Hesebon verbis pacificis dicens:
27 Transibo per terram tuam, publica gradiar via, non
declinabo neque ad dexteram neque ad sinistram;
28 alimenta pretio vende mihi, ut vescar, aquam pecunia tribue
mihi, et sic bibam; tantum est ut mihi concedas transitum,
29 sicut fecerunt mihi filii Esau, qui habitant in Seir, et
Moabitae, qui morantur in Ar, donec veniam ad Iordanem et transeam in terram,
quam Dominus Deus noster daturus est nobis.
30 Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum, quia
induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor illius, ut
traderetur in manus tuas, sicut est in praesenti die.
31 Dixitque Dominus ad me: “Ecce coepi
tradere tibi Sehon et terram eius. Incipe possidere eam!”.
32 Egressusque est Sehon obviam nobis cum omni populo suo ad
proelium in Iasa,
33 et tradidit eum Dominus Deus noster nobis; percussimusque
eum cum filiis suis et omni populo suo.
34 Cunctasque urbes eius in tempore illo cepimus et
percussimus anathemate singulas civitates cum viris ac mulieribus et parvulis;
neminem reliquimus in eis superstitem,
35 absque iumentis, quae in partem venere praedantium, et
spoliis urbium, quas cepimus.
36 Ab Aroer, quae est super ripam torrentis Arnon, et oppido,
quod in valle situm est, usque Galaad non fuit civitas, quae nostras effugeret
manus: omnia tradidit Dominus Deus noster nobis,
37 absque terra filiorum Ammon, ad quam non accessisti,
cunctis, quae adiacent torrenti Iaboc, et urbibus montanis universisque locis,
a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster.
|