5
1 Vocavitque Moyses omnem Israelem et dixit ad eos: “ Audi, Israel,
praecepta atque iudicia, quae ego loquor in auribus vestris hodie; discite ea
et opere complete.
2 Dominus Deus noster pepigit nobiscum foedus in Horeb.
3 Non cum patribus nostris iniit pactum hoc sed nobiscum, qui
in praesentiarum hic sumus, omnibus nobis, qui vivimus.
4 Facie ad faciem locutus est vobis in monte de medio ignis;
5 ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore
illo, ut annuntiarem vobis verba eius; timuistis enim ignem et non ascendistis
in montem. Et ait:
6 “Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de
terra Aegypti, de domo servitutis.
7 Non habebis deos alienos in conspectu meo.
8 Non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium, quae in
caelo sunt desuper et quae in terra deorsum et quae versantur in aquis sub
terra.
9 Non adorabis ea et non coles: Ego enim sum Dominus Deus
tuus, Deus aemulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et
quartam generationem his, qui oderunt me,
10 et faciens misericordiam in multa milia diligentibus me et
custodientibus praecepta mea.
11 Non usurpabis
nomen Domini Dei tui frustra, quia non erit impunitus, qui super re vana nomen
eius assumpserit.
12 Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut praecepit
tibi Dominus Deus tuus.
13
Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua.
14 Septimus dies sabbatum est Domino Deo tuo. Non facies in eo quidquam
operis tu et filius tuus et filia, servus et ancilla et bos et asinus et omne
iumentum tuum et peregrinus tuus, qui est intra portas tuas, ut requiescat
servus tuus et ancilla tua sicut et tu.
15 Memento quod et ipse servieris in Aegypto, et eduxerit te
inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento: idcirco praecepit
tibi, ut observares diem sabbati.
16 Honora patrem tuum et matrem, sicut praecepit tibi Dominus
Deus tuus, ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus
tuus daturus est tibi.
17 Non occides.
18 Neque moechaberis.
19 Furtumque non facies.
20 Nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
21 Nec concupisces uxorem proximi tui. Nec desiderabis domum
proximi tui, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum et
universa, quae illius sunt”.
22 Haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram
in monte, de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius;
et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi.
23 Vos autem, postquam audistis vocem de medio tenebrarum et
montem ardere vidistis, accessistis ad me omnes principes tribuum et maiores
natu
24 atque dixistis: “Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster
maiestatem et magnitudinem suam; vocem eius audivimus de medio ignis et
probavimus hodie quod, loquente Deo cum homine, vixerit homo.
25
Nunc autem cur moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus? Si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri,
moriemur.
26
Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur,
sicut nos audivimus, et possit vivere?
27 Tu magis accede et audi cuncta, quae dixerit Dominus Deus
noster, et tu loqueris ad nos cuncta, quae dixerit Dominus Deus noster tibi, et
nos audientes faciemus ea”.
28 Quod cum audisset Dominus, ait ad me: “Audivi vocem verborum populi huius, quae locuti sunt tibi: bene omnia
sunt locuti.
29 Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me et
custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum
in sempiternum?
30 Vade et dic
eis: Revertimini in tentoria vestra.
31 Tu vero, hic sta mecum, et loquar tibi omnia mandata et
praecepta atque iudicia, quae docebis eos, ut faciant ea in terra, quam dabo
illis in possessionem”.
32 Custodite igitur et facite, quae praecepit Dominus Deus
vester vobis; non declinabitis neque ad dexteram neque ad sinistram,
33 sed per totam viam, quam praecepit Dominus Deus vester,
ambulabitis, ut vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in terra
possessionis vestrae.
|