7
1 Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam pos
sessurus ingredieris, et deleverit gentes multas coram te, Hetthaeum et
Gergesaeum et Amorraeum, Chananaeum et Pherezaeum et Hevaeum et Iebusaeum,
septem gentes multo maioris numeri quam tu es et robustiores te,
2 tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas
usque ad internecionem. Non inibis cum eis foedus nec misereberis earum
3 neque sociabis cum eis coniugia; filiam tuam non dabis filio
eius nec filiam illius accipies filio tuo,
4 quia seducet filium tuum, ne sequatur me et ut serviat diis
alienis, irasceturque furor Domini contra vos et delebit te cito.
5 Quin potius haec facietis eis: aras eorum subvertite et
confringite lapides et palos lucosque succidite et sculptilia comburite;
6 quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus
tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram.
7 Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis iunctus est
Dominus et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores,
8 sed quia dilexit vos Dominus et custodivit iuramentum, quod
iuravit patribus vestris, eduxit vos in manu forti et redemit te de domo
servitutis, de manu pharaonis regis Aegypti.
9 Et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus, Deus fidelis,
custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his, qui custodiunt
mandata eius, in mille generationes
10 et reddens odientibus se protinus, ita ut disperdat eos et
ultra non differat, protinus eis restituens, quod merentur.
11 Custodi ergo mandata
et praecepta atque iudicia, quae ego mando tibi hodie, ut facias.
12 Si audieritis haec iudicia et custodieritis ea et
feceritis, custodiet et Dominus Deus tuus tibi pactum et misericordiam, quam
iuravit patribus tuis,
13 et diliget te et benedicet tibi ac multiplicabit te
benedicetque fructui ventris tui et fructui terrae tuae, frumento tuo atque
vindemiae, oleo et partui armentorum et incremento ovium tuarum super terram,
pro qua iuravit patribus tuis, ut daret eam tibi.
14
Benedictus eris prae omnibus populis. Non erit apud te sterilis utriusque
sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis.
15 Auferet Dominus a te omnem languorem; et infirmitates
Aegypti pessimas, quas novisti, non inferet tibi, sed cunctis hostibus tuis.
16 Devorabis omnes populos, quos Dominus Deus tuus daturus est
tibi; non parcet eis oculus tuus, nec servies diis eorum, ne sint in ruinam
tui.
17 Si dixeris in corde tuo: “Plures sunt gentes istae quam ego;
quomodo potero delere eas?”,
18 noli metuere eas, sed recordare, quae fecerit Dominus Deus
tuus pharaoni et cunctis Aegyptiis,
19 plagas maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque
portenta manumque robustam et extentum brachium, ut educeret te Dominus Deus
tuus; sic faciet cunctis populis, quos metuis.
20
Insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes atque
disperdat, qui te fugerint et latere potuerint.
21 Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio tui est,
Deus magnus et terribilis.
22 Ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque
per partes. Non poteris delere eas cito, ne multiplicentur contra te bestiae
terrae.
23 Dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo et
conturbabit illos conturbatione magna, donec penitus deleantur.
24 Tradetque reges eorum in manus tuas, et disperdes nomina
eorum sub caelo; nullus poterit resistere tibi, donec conteras eos.
25 Sculptilia eorum igne combures; non concupisces argentum et
aurum, quibus vestita sunt, neque assumes ex eis tibi quidquam, ne offendas
propterea, quia abominatio est Domini Dei tui.
26 Nec inferes abominationem in domum tuam, ne fias anathema
sicut et illa est; quasi spurcitiam detestaberis et velut inquinamentum ac
sordes abominationi habebis, quia anathema est.
|