8
1 Omne mandatum, quod ego praecipio tibi hodie, cave dili
genter ut facias, ut possitis vivere et multiplicemini ingressique possideatis
terram, pro qua iuravit Dominus patribus vestris.
2 Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus
Deus tuus his quadraginta annis per desertum, ut affligeret te atque tentaret,
et nota fierent, quae in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius
an non.
3 Afflixit te penuria et dedit tibi cibum manna, quem
ignorabas tu et patres tui, ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat
homo, sed in omni verbo, quod egreditur de ore Domini.
4
Vestimentum tuum, quo operiebaris, nequaquam defecit, et pes tuus non intumuit
his quadraginta annis.
5 Recogites ergo in corde tuo quia, sicut erudit homo filium
suum, sic Dominus Deus tuus erudivit te,
6 ut custodias mandata Domini Dei tui et ambules in viis eius
et timeas eum.
7 Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram
rivorum aquarum et fontium, in cuius campis et montibus erumpunt fluviorum
abyssi,
8 terram frumenti, hordei ac vinearum, in qua ficus et
malogranata et oliveta nascuntur, terram olei ac mellis,
9 ubi absque ulla penuria comedes panem tuum et rerum omnium
abundantia perfrueris; cuius lapides ferrum sunt, et de montibus eius aeris
metalla fodiuntur;
10 ut, cum comederis et satiatus fueris, benedicas Domino Deo
tuo pro terra optima, quam dedit tibi.
11 Observa et cave, ne quando obliviscaris Domini Dei tui et
neglegas mandata eius atque iudicia et praecepta, quae ego praecipio tibi
hodie;
12 ne, postquam comederis et satiatus fueris, domos pulchras
aedificaveris et habitaveris in eis
13 habuerisque armenta et ovium greges multos, argenti et auri
cunctarumque rerum copiam,
14 elevetur cor tuum, et obliviscaris Domini Dei tui, qui
eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis,
15 et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in
qua erat serpens adurens et scorpio ac terra arida et nullae omnino aquae; qui
eduxit tibi rivos de petra durissima
16 et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres
tui, et, postquam afflixit ac probavit te, ad extremum misertus est tui,
17 ne diceres in corde tuo: “Fortitudo mea et robur manus meae
haec mihi omnia praestiterunt”;
18 sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi praebuerit,
ut consequereris prosperitatem, ut impleret pactum suum, super quo iuravit
patribus tuis, sicut praesens indicat dies.
19 Sin autem oblitus Domini Dei tui secutus fueris deos
alienos coluerisque illos et adoraveris, ecce nunc testificor vobis quod omnino
dispereatis:
20 sicut gentes, quas delevit Dominus in introitu vestro, ita
et vos peribitis, si inoboedientes fueritis voci Domini Dei vestri.
|