9
1 Audi, Israel: Tu transgredieris hodie Iordanem, ut possideas
nationes maximas et fortiores te, civitates ingentes et ad caelum usque
muratas,
2 populum magnum atque sublimem, filios Enacim, quos ipse
nosti et audisti, quibus nullus potest ex adverso resistere.
3 Scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante
te ignis devorans, qui conteret eos atque subiciet ante faciem tuam, ut
velociter expellas et deleas eos, sicut locutus est tibi.
4 Ne dicas in corde tuo, cum deleverit eos Dominus Deus tuus
in conspectu tuo: “Propter iustitiam meam introduxit me Dominus, ut terram hanc
possiderem”, cum propter impietates nationum istarum
expellat eas Dominus ante te.
5 Neque enim propter iustitiam tuam et aequitatem cordis tui
ingredieris, ut possideas terras earum, sed quia illae egerunt impie,
introeunte te, Dominus Deus tuus expellet eos ante te, et ut compleat verbum
suum Dominus, quod sub iuramento pollicitus est patribus tuis, Abraham, Isaac
et Iacob.
6 Scito igitur quod non propter iustitiam tuam Dominus Deus
tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem, cum durissimae cervicis
sis populus.
7 Memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam
provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine; ex eo die, quo egressus es ex
Aegypto, usque ad locum istum adversum Dominum contendistis.
8 Nam et in Horeb provocastis eum, et iratus delere vos
voluit,
9 quando ascendi in montem, ut acciperem tabulas lapideas,
tabulas pacti, quod pepigit vobiscum Dominus, et perseveravi in monte
quadraginta diebus ac noctibus panem non comedens et aquam non bibens.
10 Deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito
Dei et continentes omnia verba, quae vobis locutus est in monte de medio ignis,
quando contio populi congregata est.
11 Cumque transissent quadraginta dies et totidem noctes,
dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas, tabulas foederis,
12 dixitque mihi: “Surge et descende
hinc cito, quia peccavit populus tuus, quem eduxisti de Aegypto: deseruerunt
velociter viam, quam praecepi eis, feceruntque sibi conflatile”.
13 Rursumque ait Dominus ad me: “Cerno
quod populus iste durae cervicis sit;
14 dimitte me, ut conteram eos et deleam nomen eorum sub caelo
et faciam te in gentem, quae hac fortior et maior sit”.
15 Cumque reversus de monte ardente descenderem et duas
tabulas foederis utraque tenerem manu
16 vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro et fecisse vobis
vitulum conflatilem ac deseruisse velociter viam eius, quam Dominus vobis
praeceperat,
17 arripui duas tabulas et proieci eas de manibus meis
confregique eas in conspectu vestro;
18 et procidi ante Dominum, sicut prius quadraginta diebus et
noctibus panem non comedens et aquam non bibens propter omnia peccata vestra,
quae gessistis contra Dominum et eum ad iracundiam provocastis;
19 timui enim indignationem et iram illius, qua adversum vos
concitatus delere vos voluit. Et exaudivit me Dominus etiam hac vice.
20 Adversum Aaron quoque vehementer iratus voluit eum
conterere; et pro illo similiter tunc deprecatus sum.
21 Peccatum autem vestrum, quod feceratis, id est vitulum,
arripiens igne combussi et in frusta comminuens omninoque in pulverem redigens
proieci in torrentem, qui de monte descendit.
22 In Tabera quoque et in Massa et in Cibrottaava provocastis
Dominum;
23 et quando misit Dominus vos de Cadesbarne dicens: “Ascendite et
possidete terram, quam dedi vobis”, contempsistis imperium
Domini Dei vestri et non credidistis ei neque vocem eius audire voluistis;
24 semper fuistis rebelles contra Dominum a die, qua nosse vos
coepi.
25 Et iacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus,
quibus eum suppliciter deprecabar, ne deleret vos, ut fuerat comminatus.
26 Et orans dixi: Domine Deus, ne disperdas populum tuum et
hereditatem tuam, quam redemisti in magnitudine tua, quos eduxisti de Aegypto
in manu forti.
27 Recordare servorum tuorum Abraham, Isaac et Iacob; ne
aspicias duritiam populi huius et impietatem atque peccatum,
28 ne forte dicant habitatores terrae, de qua eduxisti nos: “Non poterat Dominus introducere eos in terram, quam pollicitus est eis,
et oderat illos; idcirco eduxit, ut interficeret eos in solitudine”.
29 Attamen ipsi
sunt populus tuus et hereditas tua, quos eduxisti in fortitudine tua magna et
in brachio tuo extento.
|