10
1 In tempore illo dixit Dominus ad me: “Dola tibi duas tabulas
lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem faciesque tibi
arcam ligneam.
2
Et scribam in tabulis verba, quae fuerunt in his, quas ante confregisti,
ponesque eas in arca”.
3 Feci igitur arcam de lignis acaciae; cumque dolassem duas
tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem habens eas in manibus.
4 Scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat, verba
decem, quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus
congregatus est, et dedit eas mihi.
5 Reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam,
quam feceram; quae hucusque ibi sunt, sicut mihi praecepit Dominus.
6 Filii autem Israel castra moverunt ex Berothbeneiacan in
Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est; pro quo sacerdotio functus est
Eleazar filius eius.
7 Inde venerunt
in Gadgad; de quo loco profecti castrametati sunt in Ietebatha, in terra
torrentium aquarum.
8 Eo tempore separavit Dominus tribum Levi, ut portaret arcam
foederis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine
illius usque in praesentem diem.
9 Quam ob rem non habuit Levi partem neque hereditatem cum
fratribus suis, quia ipse Dominus hereditas eius est, sicut promisit ei Dominus
Deus tuus.
10 Ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac
noctibus, exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere noluit.
11 Dixitque mihi: “Surge, vade et praecede populum, ut ingrediatur
et possideat terram, quam iuravi patribus eorum, ut traderem eis”.
12 Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut
timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias
Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua
13 custodiasque mandata Domini et praecepta eius, quae ego
hodie praecipio, ut bene sit tibi?
14 En Domini Dei tui caelum est et caelum caeli, terra et
omnia, quae in ea sunt;
15 et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit
eos elegitque semen eorum post eos, id est vos, de cunctis gentibus, sicut
hodie comprobatur.
16 Circumcidite igitur praeputium cordis vestri et cervicem
vestram, ne induretis amplius,
17 quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus
dominantium, Deus magnus, potens et terribilis, qui personam non accipit nec
munera,
18 facit iudicium pupillo et viduae, amat peregrinum et dat ei
victum atque vestitum.
19 Et vos ergo, amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenae
in terra Aegypti.
20 Dominum Deum tuum timebis et ei servies, ipsi adhaerebis
iurabisque in nomine illius.
21
Ipse est laus tua et Deus tuus, qui fecit tibi haec magnalia et terribilia,
quae viderunt oculi tui.
22 In septuaginta animabus descenderunt patres tui in
Aegyptum; et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli.
|