11
1 Ama itaque Dominum Deum tuum et custodi obser vationem eius
et praecepta, iudicia atque mandata omni tempore.
2 Cognoscite hodie, quae ignorant filii vestri, qui non
viderunt disciplinam Domini Dei vestri, magnalia eius et robustam manum
extentumque brachium,
3 signa et opera, quae fecit in medio Aegypti pharaoni regi et
universae terrae eius
4 omnique exercitui Aegyptiorum et equis ac curribus; quomodo
operuerint eos aquae maris Rubri, cum vos persequerentur, et deleverit eos
Dominus usque in praesentem diem;
5 vobisque, quae fecerit in solitudine, donec veniretis ad
hunc locum;
6 et Dathan atque Abiram filiis Eliab, qui fuit filius Ruben,
quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa
substantia eorum, quam habebant in medio Israel.
7 Oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna, quae fecit,
8 ut custodiatis universa mandata, quae ego hodie praecipio
vobis, ut roboremini et possitis introire et possidere terram, ad quam
ingredimini,
9 multoque in ea vivatis tempore, quam sub iuramento
pollicitus est Dominus patribus vestris et semini eorum, lacte et melle
manantem.
10 Terra enim, ad quam ingredieris possidendam, non est sicut
terra Aegypti, de qua existis, ubi, iacto semine, in hortorum morem aquae pede
ducuntur irriguae;
11 sed montuosa est et campestris, de caelo exspectans
pluvias,
12 quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi illius in
ea sunt a principio anni usque ad finem eius.
13 Si ergo oboedieritis mandatis meis, quae hodie praecipio
vobis, ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde vestro
et in tota anima vestra,
14 dabo pluviam terrae vestrae temporaneam et serotinam in
tempore suo, ut colligas frumentum et vinum et oleum,
15 et dabit fenum ex agris ad pascenda iumenta, et ut ipse
comedas ac satureris.
16 Cavete, ne decipiatur cor vestrum, et recedatis a Domino
serviatisque diis alienis et adoretis eos,
17 iratusque Dominus contra vos claudat caelum, et pluviae non
descendant, nec terra det fructum suum, pereatisque velociter de terra optima,
quam Dominus daturus est vobis.
18 Ponite haec verba mea
in cordibus et in animis vestris et ligate ea pro signo in manibus et inter
oculos vestros collocate quasi appensum quid.
19 Docete ea filios vestros, de illis loquendo, quando sederis
in domo tua et ambulaveris in via et accubueris atque surrexeris.
20 Scribes ea super postes domus tuae et portas tuas,
21 ut multiplicentur dies tui et filiorum tuorum in terra,
quam iuravit Dominus patribus tuis, ut daret eis, quamdiu caelum imminet
terrae.
22 Si enim custodieritis omnia mandata haec, quae ego
praecipio vobis, et feceritis ea, ut diligatis Dominum Deum vestrum et
ambuletis in omnibus viis eius adhaerentes ei,
23 disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram,
et possidebitis eas, quae maiores et fortiores vobis sunt;
24 omnis locus, quem calcaverit pes vester, vester erit. A
deserto et a Libano, a flumine magno Euphrate usque ad mare occidentale erunt
termini vestri.
25 Nullus stabit contra vos; terrorem vestrum et formidinem
dabit Dominus Deus vester super omnem terram, quam calcaturi estis, sicut
locutus est vobis.
26 En propono in conspectu vestro hodie benedictionem et
maledictionem:
27 benedictionem, si oboedieritis mandatis Domini Dei vestri,
quae ego hodie praecipio vobis;
28 maledictionem, si non oboedieritis mandatis Domini Dei
vestri, sed recesseritis de via, quam ego nunc ostendo vobis, et ambulaveritis
post deos alienos, quos ignoratis.
29 Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, ad quam
pergis habitandam, pones benedictionem super montem Garizim, maledictionem
super montem Hebal,
30 qui sunt trans Iordanem, post viam quae vergit ad solis
occubitum in terra Chananaei, qui habitat in Araba contra Galgalam, quae est
iuxta Quercus Moreh.
31
Vos enim transibitis Iordanem, ut possideatis terram, quam Dominus Deus vester
daturus est vobis, et habitetis in illa.
32 Videte ergo ut
impleatis omnia praecepta atque iudicia, quae ego hodie ponam in conspectu
vestro.
|