13
1 Quod praecipio vobis, hoc custodite et facite, nec addas
quidquam nec minuas.
2 Si surrexerit in medio tui prophetes aut, qui somnium
vidisse se dicat, et dederit tibi signum vel portentum,
3 et evenerit, quod locutus est, et dixerit tibi: “Eamus et sequamur
deos alienos, quos ignoras, et serviamus eis”,
4 non audies verba prophetae illius aut somniatoris, quia
tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat utrum diligatis eum an non in toto
corde et in tota anima vestra.
5 Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete et mandata
illius custodite et audite vocem eius; ipsi servietis et ipsi adhaerebitis.
6 Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur, quia
locutus est, ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra
Aegypti et redemit te de domo servitutis; ut errare te faceret de via, quam
tibi praecepit Dominus Deus tuus; et auferes malum de medio tui.
7 Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae
aut filius tuus vel filia sive uxor, quae est in sinu tuo, aut amicus, quem
diligis ut animam tuam, clam dicens: “Eamus et serviamus
diis alienis”, quos ignorasti tu et patres tui,
8 de diis cunctarum in circuitu gentium, quae iuxta vel procul
sunt ab initio usque ad finem terrae,
9 non acquiescas ei nec audias, neque parcat ei oculus tuus,
ut miserearis et occultes eum,
10 sed interficies. Sit primum manus tua super eum, et postea
omnis populus mittat manum:
11 lapidibus obrutus necabitur, quia voluit te abstrahere a
Domino Deo tuo, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis,
12 ut omnis Israel audiens timeat, et nequaquam ultra faciat
quippiam huius rei simile in medio tui.
13 Si audieris in una urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus
dabit tibi ad habitandum, dicentes aliquos:
14 “Egressi sunt filii Belial de medio
tui et averterunt habitatores urbis suae atque dixerunt: Eamus et serviamus
diis alienis”, quos ignorastis,
15 quaere sollicite et, diligenter rei veritate perspecta, si
inveneris certum esse, quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam in
medio tui,
16 percuties habitatores urbis illius in ore gladii et delebis
eam ac omnia, quae in illa sunt.
17 Quidquid etiam supellectilis fuerit, congregabis in medio
platearum eius et cum ipsa civitate succendes, ita ut universa consumas Domino
Deo tuo, et sit tumulus sempiternus: non aedificabitur amplius.
18 Et non adhaerebit de illo anathemate quidquam in manu tua,
ut avertatur Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui multiplicetque te,
sicut iuravit patribus tuis,
19 quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia
mandata eius, quae ego praecipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in
conspectu Domini Dei tui.
|