14
1 Filii estote Domini Dei ve stri; non vos incidetis nec fa
cietis calvitium inter oculos vestros super mortuo,
2 quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit, ut
sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quae sunt super terram.
3 Ne comedatis quidquid abominabile est.
4 Hoc est animal, quod comedere potestis: bovem et ovem et
capram,
5 cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem,
rupicapram.
6 Omne animal inter pecora, quod findit ungulam plene in duas
partes et ruminat, comedetis;
7 de his autem, quae ruminant et ungulam non findunt, haec
comedere non debetis: camelum, leporem, hyracem, quia ruminant et non dividunt
ungulam, immunda erunt vobis.
8 Sus quoque, quoniam dividit ungulam et non ruminat, immunda
erit vobis: carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis.
9 Haec comedetis ex omnibus, quae morantur in aquis: quae
habent pinnulas et squamas comedite;
10 quae absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia
immunda sunt vobis.
11 Omnes aves mundas comedite;
12 has autem ne comedatis: aquilam scilicet et grypem et
alietum,
13 ixon et vulturem ac milvum iuxta genus suum
14 et omne corvini generis,
15 struthionem ac noctuam et larum atque accipitrem iuxta
genus suum,
16 bubonem ac cycnum et ibin
17 ac mergulum, porphyrionem et nycticoracem,
18 erodium et charadrium, singula in genere suo, upupam quoque
et vespertilionem.
19 Et omne, quod reptat et pinnulas habet, immundum erit
vobis, nec comedetur.
20 Omne volatile, quod mundum est, comedite.
21 Quidquid morticinum est, ne vescamini ex eo; advenae, qui
intra portas tuas est, da, ut comedat, aut vende peregrino: quia tu populus
sanctus es Domino Deo tuo.
Non coques haedum in lacte matris suae.
22 Decimam partem separabis de cunctis frugibus seminis tui,
quae nascuntur in terra per annos singulos;
23 et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco, quem
elegerit, ut in eo nomen illius habitet, decimam frumenti tui et vini et olei
et primogenita de armentis et ovibus tuis, ut discas timere Dominum Deum tuum
omni tempore.
24 Cum autem longior fuerit tibi via et locus, quem elegerit
Dominus Deus tuus, ut ponat nomen suum ibi tibique benedixerit, nec potueris ad
eum haec cuncta portare,
25 vendes omnia et in pretium rediges; portabisque manu tua et
proficisceris ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus,
26 et emes ex eadem pecunia, quidquid tibi placuerit, sive ex
armentis sive ex ovibus, vinum quoque et siceram et omne, quod desiderat anima
tua; et comedes ibi coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua
27 et Levites, qui intra portas tuas est: cave, ne derelinquas
eum, quia non habet partem nec possessionem tecum.
28 Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus, quae
nascuntur tibi eo tempore, et repones intra portas tuas;
29 venietque Levites, qui non habet partem nec possessionem
tecum, et peregrinus ac pupillus ac vidua, qui intra portas tuas sunt, et
comedent et saturabuntur, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis
operibus manuum tuarum, quae feceris.
|