15
1 Septimo anno facies remis sionem,
2 quae hoc ordine ce lebrabitur: cui debetur aliquid a proximo
ac fratre suo, repetere non poterit, quia annus remissionis est Domino.
3 A peregrino exiges; civem et propinquum repetendi, quod tuum
est, non habebis potestatem.
4 Sed omnino indigens non erit apud te, quia benedicet tibi
Dominus Deus tuus in terra, quam traditurus est tibi in possessionem,
5 si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris
universum mandatum hoc, quod ego hodie praecipio tibi,
6 quia Dominus Deus tuus benedicet tibi, ut pollicitus est.
Fenerabis gentibus multis et ipse a nullo accipies mutuum; dominaberis
nationibus plurimis, et tui nemo dominabitur.
7 Si unus de fratribus tuis, qui morantur in una civitatum
tuarum in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem
venerit, non obdurabis cor tuum nec contrahes manum;
8 sed aperies eam pauperi fratri tuo et dabis mutuum, quod eum
indigere perspexeris.
9 Cave, ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in
corde tuo: “Appropinquat septimus annus remissionis”, et
avertas oculos tuos a paupere fratre tuo nolens ei, quod postulat, mutuum
commodare, ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum.
10 Sed dabis ei, nec contristabitur cor tuum in eius
necessitatibus sublevandis, nam propter hoc benedicet tibi Dominus Deus tuus in
omni opere tuo et in cunctis, ad quae manum miseris.
11 Non deerunt
pauperes in terra habitationis tuae; idcirco ego praecipio tibi, ut aperias
manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra tua.
12 Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebraeus aut Hebraea
et sex annis servierit tibi, in septimo anno dimittes eum liberum;
13 et quem libertate donaveris, nequaquam vacuum abire
patieris.
14
Sed dabis ei viaticum de gregibus et de area et torculari tuo, quibus Dominus
Deus tuus benedixerit tibi.
15 Memento quod et ipse servieris in terra Aegypti, et
liberaverit te Dominus Deus tuus; idcirco ego nunc hoc praecipio tibi.
16 Sin autem dixerit: “Nolo egredi”, eo quod
diligat te et domum tuam et bene sibi apud te esse sentiat,
17 assumes subulam et perforabis aurem eius in ianua domus
tuae, et serviet tibi usque in aeternum. Ancillae quoque similiter facies.
18 Non sit durum in oculis tuis dimittere eum liberum, quoniam
iuxta mercedem mercennarii per sex annos servivit tibi, et benedicet tibi
Dominus Deus tuus in cunctis operibus, quae egeris.
19 De primogenitis, quae nascuntur in armentis et ovibus tuis,
quidquid sexus est masculini, sanctificabis Domino Deo tuo; non operaberis in
primogenito bovis et non tondebis primogenita ovium.
20 In conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos
in loco, quem elegerit Dominus, tu et domus tua.
21 Sin autem habuerit maculam et vel claudum fuerit vel caecum
aut in aliqua parte deforme vel debile, non immolabis illud Domino Deo tuo,
22 sed intra portas tuas comedes illud; tam mundus quam
immundus similiter vescentur eis, quasi caprea et cervo.
23 Solum
sanguinem eorum non comedes, sed effundes in terram quasi aquam.
|