16
1 Observa mensem Abib, ut facias Pascha Domino Deo tuo;
quoniam in isto mense Abib eduxit te Dominus Deus tuus de Aegypto nocte.
2 Immolabisque Pascha Domino Deo tuo de ovibus et de bobus in
loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen eius ibi.
3 Non comedes cum eo panem fermentatum; septem diebus comedes
absque fermento afflictionis panem, quoniam festinanter egressus es de Aegypto,
ut memineris diei egressionis tuae de Aegypto omnibus diebus vitae tuae.
4 Non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem
diebus; et non manebit de carnibus eius, quod immolatum est vespere in die
primo, usque mane.
5 Non poteris immolare Pascha in qualibet urbium tuarum, quas
Dominus Deus tuus daturus est tibi,
6 sed in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet
nomen eius ibi, immolabis Pascha vespere ad solis occasum, quando egressus es
de Aegypto.
7
Et coques et comedes in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, maneque
consurgens vades in tabernacula tua.
8 Sex diebus comedes azyma et in die septimo, quia collecta
est Domino Deo tuo, non facies opus.
9 Septem hebdomadas numerabis tibi ab ea die, qua falcem in
segetem miseris,
10 et celebrabis diem festum Hebdomadarum Domino Deo tuo,
oblationem spontaneam manus tuae, quam offeres iuxta benedictionem Domini Dei
tui.
11 Et epulaberis coram Domino Deo tuo tu, filius tuus et filia
tua, servus tuus et ancilla tua et Levites, qui est intra portas tuas, advena
ac pupillus et vidua, qui morantur tecum in loco, quem elegerit Dominus Deus
tuus, ut habitet nomen eius ibi;
12 et recordaberis quoniam servus fueris in Aegypto
custodiesque ac facies, quae praecepta sunt.
13 Sollemnitatem quoque Tabernaculorum celebrabis per septem
dies, quando collegeris de area et torculari fruges tuas;
14 et epulaberis in festivitate tua tu, filius tuus et filia,
servus tuus et ancilla, Levites quoque et advena, pupillus ac vidua, qui intra
portas tuas sunt.
15 Septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco, quem
elegerit Dominus, quia benedicet tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus
tuis et in omni opere manuum tuarum, erisque totus in laetitia.
16 Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in
conspectu Domini Dei tui in loco, quem elegerit: in sollemnitate Azymorum et in
sollemnitate Hebdomadarum et in sollemnitate Tabernaculorum. Non apparebit ante
Dominum vacuus,
17 sed offeret unusquisque secundum quod habuerit, iuxta
benedictionem Domini Dei tui, quam dederit tibi.
18 Iudices et praefectos operum constitues in omnibus portis
tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas, ut iudicent
populum iusto iudicio.
19 Non declinabis
iudicium. Non accipies personam nec munera, quia munera excaecant oculos
sapientum et mutant causas iustorum.
20 Iustitiam, iustitiam persequeris, ut vivas et possideas
terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi.
21 Non plantabis tibi palum, omnem arborem iuxta altare Domini
Dei tui, quod feceris tibi.
22
Neque constitues lapidem, quem odit Dominus Deus tuus.
|