17
1 Non immolabis Domino Deo tuo ovem et bovem, in quo est
macula aut quippiam vitii, quia abominatio est Domino Deo tuo.
2 Cum reperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum, quas
Dominus Deus tuus dabit tibi, vir aut mulier, qui faciant, quod malum est in
conspectu Domini Dei tui, et transgrediantur pactum illius,
3 ut vadant et serviant diis alienis et adorent eos, solem vel
lunam vel omnem militiam caeli, quae non praecepi,
4 et hoc tibi fuerit nuntiatum, audiensque inquisieris
diligenter et verum esse reppereris, et abominatio haec facta est in Israel,
5 educes virum vel mulierem, qui hanc rem sceleratissimam
perpetrarunt, ad portas civitatis tuae, et lapidibus obruentur.
6 In ore duorum aut
trium testium peribit, qui interficietur; nemo occidatur uno contra se dicente
testimonium.
7 Manus testium prima erit ad interficiendum eum, et manus
reliqui populi extrema mittetur, ut auferas malum de medio tui.
8 Si intra portas tuas in litibus difficile et ambiguum apud
te iudicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam,
plagam et plagam, surge et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus,
9 veniesque ad sacerdotes levitici generis et ad iudicem, qui
fuerit illo tempore; quaeresque ab eis, qui indicabunt tibi iudicii sententiam.
10 Et facies quodcumque dixerint tibi de loco, quem elegerit
Dominus, et observabis, ut facias omnia quae docuerint te
11 iuxta mandatum, quod mandaverunt, et iuxta sententiam, quam
dixerint tibi. Nec declinabis ad dexteram vel ad sinistram.
12 Qui autem superbierit nolens oboedire sacerdotis imperio,
qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, aut decreto iudicis, morietur homo
ille, et auferes malum de Israel;
13 cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps
intumescat superbia.
14 Cum ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit
tibi, et possederis eam habitaverisque in illa et dixeris: “Constituam super me
regem, sicut habent omnes per circuitum nationes”,
15 eum constitues super te regem, quem Dominus Deus tuus
elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regem
facere, qui non sit frater tuus.
16 Tantummodo non multiplicabit sibi equos nec reducet populum
in Aegyptum, ut equitatus numerum augeat, praesertim cum Dominus praeceperit
vobis, ut nequaquam amplius per hanc viam revertamini.
17
Neque habebit uxores plurimas, ne declinet cor eius, neque argenti et auri
immensa pondera.
18 Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi
exemplar legis huius in volumine accipiens illam a sacerdotibus leviticae
tribus;
19 et habebit secum legetque illud omnibus diebus vitae suae,
ut discat timere Dominum Deum suum. et custodire verba legis huius et praecepta
ista et quae in lege praecepta sunt.
20 Nec elevetur cor eius in superbiam super fratres suos neque
declinet a mandatis in partem dexteram vel sinistram, ut longo tempore regnet
ipse et filii eius in medio Israel.
|