19
1 Cum disperderit Dominus Deus tuus gentes, quarum ti bi
traditurus est terram, et possederis eam habitaverisque in urbibus eius et in
aedibus,
2 tres civitates separabis tibi in medio terrae, quam Dominus
Deus tuus dabit tibi in possessionem
3 sternens diligenter viam; et in tres aequaliter partes totam
terrae tuae provinciam divides, ut habeat e vicino, qui propter homicidium
profugus est, quo possit evadere.
4 Haec erit lex homicidae fugientis, cuius vita servanda est:
qui percusserit proximum suum nesciens et qui heri et nudiustertius nullum
contra eum habuisse odium comprobatur,
5 sed abiisse cum eo simpliciter in silvam ad ligna caedenda,
et in succisione lignorum securis fugerit manu, ferrumque lapsum de manubrio
amicum eius percusserit et occiderit, hic ad unam supradictarum urbium
confugiet et vivet;
6 ne forsitan ultor sanguinis cordis calore stimulatus
persequatur et apprehendat eum, si longior via fuerit, et percutiat eum, et
moriatur, qui non est reus mortis, quia nullum contra eum, qui occisus est,
odium prius habuisse monstratur.
7 Idcirco praecipio tibi, ut tres civitates aequalis inter se
spatii dividas.
8 Cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut
iuravit patribus tuis, et dederit tibi cunctam terram, quam eis pollicitus est
9 — si tamen custodieris omne mandatum hoc et feceris, quae
hodie praecipio tibi, ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius omni
tempore — addes tibi tres alias civitates et supradictarum trium urbium numerum
duplicabis,
10 ut non effundatur sanguis innoxius in medio terrae, quam
Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam, nec sis sanguinis reus.
11 Si quis autem odio habens proximum suum insidiatus fuerit
vitae eius surgensque percusserit illum, et mortuus fuerit, fugeritque ad unam
de supradictis urbibus,
12 mittent seniores civitatis eius et arripient eum de loco
effugii tradentque in manu ultoris sanguinis, et morietur:
13 non misereberis eius et auferes innoxium sanguinem de
Israel, ut bene sit tibi.
14 Non transferes terminos proximi tui, quos fixerunt priores
in possessione tua, quam acceperis in terra, quam Dominus Deus tuus dabit tibi
possidendam.
15 Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illius
peccatum vel facinus fuerit; sed in ore duorum aut trium testium stabit omne
verbum.
16 Si steterit testis mendax contra hominem accusans eum praevaricationis,
17 stabunt ambo, quorum causa est, ante Dominum in conspectu
sacerdotum et iudicum, qui fuerint in diebus illis.
18 Cumque diligentissime perscrutantes iudices invenerint
falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium,
19 reddent ei, sicut fratri suo facere cogitavit, et auferes
malum de medio tui,
20 ut audientes ceteri timorem habeant et nequaquam ultra
talia audeant facere in medio tui.
21 Non misereberis eius, sed animam pro anima, oculum pro
oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges.
|