NOVUM TESTAMENTUM
EVANGELIORUM editioni propositum est, ut versio
Latina Vulgatae, quae dicitur, Scripturae Sacrae ad textum Graecum, ut hodie
critica arte est restitutus, quam maxime conformaretur. Quem admodum olim s.
Hieronymus, Damasi Papae mandato, Latinum Evangeliorum textum recognovit et
emendavit secundum codices Graecos, qui essent antiquissimi ac dignissimi fide,
ita nunc Pontificia Commissio pro Nova Vulgata Sacrorum Bibliorum editione
textum ab eodem s. Hieronymo rctractatum, ad reperta artis textus critice
pervidendi, quae nunc obtinet, accommodavit.
Ut norma et archetypus sumptus est textus Graecus Novi
Testamenti editus, inde ab anno 1966 cura nonnullarum Societatum biblicarum, a
Conrado Aland, M. Black, C. Martini, B. Metzger, A. Wickgren, qui nostris
temporibus, communi consensione, summam habet auctoritatem.
Ipse vero, qui recognitus est, textus Latinus continetur Bibliis Sacris iuxta
Vulgatam Versionem estque anno 1969 a Sodalitate Biblica Virtembergensi,
Stutgardiae sedem habente, foras datus, adiuvantibus B. Fischer, I. Gribomont,
H.F.D. Sparks, W. Thiele et R. Weber; qui auctores expetierunt atque conisi
sunt, ut ipsum exemplum s. Hieronymi nobis praeberent.
In quo recognoscendo ea servata est methodus, ut textus
Latinus cum Graeco, ex criticae artis praeceptis certo vel saltem probabili,
quam maxime concineret; qua in re eo progressi sumus, ut quantum fieri posset,
locutiones Graecas ad verbum exprimeremus, earum veluti imaginem efficientes,
atque normam s. Hieronymi excederemus, qui saepe emendationibus abstinuit, ne
legentium animos turbaret; ait enim ipse: Ne multum (evangelia) a lectionis Latinae
consuetudine discreparent, ita calamo imperavirnus ut, his tantum quae sensum
videbantur mutare correctis, reliqua manere pateremur ut fuerant (Praef. ad
papam Damasum).
Hoc autem modo conati sumus proprietates quoque, ad
stilum cuiusque Evangelistae pertinentes, quam accuratissime exhibere atque
nonnullas rationes sive historicas sive theologicas, quae in eodem textu
inveniuntur, in sua luce collocare, non tamen peculiaria illa praecepta
Latinitatis biblicae-christianae neglegentes, cuius indoles supra, ubi de
Psalterio agitur, breviter est descripta.
In quem sermonem Latinum, ut notum est, non pauci recepti sunt et inserti
Semitismi, quos quidem veluti certum thesaurum verborum locutionumque
servavimus, nisi obscuritatem ingererent (e. g. “ filii sponsi ”);
item curae fuit, ut idiotismi et quae usum populi proprium redolerent,
retinerentur; tamen particulae quod, quia, quibus tantummodo illud hoti
Graecorum prorsus recitativum, ut aiunt, et supervacaneum redditur,
expungerentur.
In seligendis vero lectionibus, quae apud criticos in
controversia versantur, editionem Conradi Aland eiusque sociorum sumus ex more
secuti, si haec duo excipiuntur: cum enim lectio aliqua in textu Conradi Aland
ut incerta (parenthesi interclusa), sed ut certa in Vulgata editione occurrebat,
accepta est lectio eiusdem Vulgatae (e. g. Mc 1, 1); cum vero codices Vulgatae
lectionem quandam non exhibebant, quam tamen Conradus Aland eiusque socii in
suam editionem ut possibilem vel probabilem (parenthesi interclusam)
induxerant, Vulgatam secuti sumus (e. g. Mc 15, 12) eo consilio, ut huius
indoles quasi magni ponderis testis, ad textum quod attinet, servaretur.
Lectio vero Latina, quoties ab editione
Conradi Aland discrepabat, in apparatu critico, quem vocant, posita est: a qua
tamen norma defleximus in fine Evangelii secundum Marcum (16, 9-20), in loco
quo de sudore sanguinis agitur (Lc 22, 43-44), in narratione de muliere
adultera (Io 8, 1-11); in extrema tamen pagina annotatur locos eiusmodi a
criticis in quaestionem esse vocatos. Ad eundem textum Latinum quod pertinet,
propter stilum et ob practicas causas interdum adducti sumus ut locutionem
quandam Vulgatae Xystinae-Clementinae, quae appellatur, diuturno usu probatam,
locutioni editionis criticae Stutgardiensis praeferremus (veluti Mt 9, 38; Mc
4, 7; Lc 11, 28 etc.); item nonnullae lectiones propriae editionis Xystinae–Clementinae,
in quibusdam codicibus propositae, sed editione sive Conradi Aland sive
Vulgatae Stutgardiensis reiectae, in apparatum criticum ut notatione dignae
sunt relatae (e. g. Mt 23, 14; Lc 9, 55–56).
Quod ad nomina et scribendi attinet rationem, formam secuti sumus, quae esset
usitatissima et nostra aetate potissimum vigeret.
Legentes
cum gaudio accipient sive editionem criticam textus Graeci Novi Testamenti a
Conrado Aland eiusque sociis confectam, sive textum Vulgatae Stutgardiensis,
sive retractationem criticam eiusdem, a Pontificia Commissione pro Nova Vulgata
Sacrorum Bibliorum editione peractam, opus fuisse socium idque oecumenicum
virorum hac in re peritorum.
Ad
ACTUS APOSTOLORUM quod attinet, dum Graecitas emendatiore forma peracta est,
Latinitas versionis Vulgatae duriore stilo ab ignoto nobis auctore confecta
est. Cuius
libri cum textualis retractatio opera s. Hieronymi non haberetur, eo factus est
recensionis labor magis necessaríus et arduus.
Ad hanc quoque recognitionem efficiendam, textum Graecum qui a C. Aland eiusque
sociis critice apparatus est, tamquam archetypum sumpsimus; pro textu vero
Latino princeps exemplar nobis fuit critica editio Vulgatae Stutgardiae anno
1969 prolata.
EPISTULARUM tum S. PAULI tum CATHOLICARUM textus
Latinus est prorsus eadem ratione ac via recognitus, quibus Evangelia; idque eo
consilio ut cum exemplari Graeco, criticae artis ope statuto, quam maxime
congrueret atque concineret.
Cum tamen hanc N. T. partem, ut plerique docti censent nosque ipsi experti
sumus, beatus Hieronymus non recensuerit — quae quidem est una e causis cur
textus Epistularum N. T. alicubi obscurus et perplexus appareat — idcirco nobis textus Latinus Vulgatus satis corrigendus fuit, quem
et emendavimus et immutavimus quoties aut critica ratio textus, aut philologia,
aut exegesis poscerent.
Qua in re simul ea studiosius considerata sunt, quae Latini codices et
antiquorum scriptorum christianorum, in primisque Hieronymi commentationes
tradiderunt, simul etiam iis scientiae subsidiis adhibitis, quae haec nostra
intulit aetas; ut non solum emendationes criticae artis fundamento niterentur,
sed etiam cum illa lingua ac genere dicendi apte cohaererent, quae antiquae
Ecclesiae propria sunt.
Textus Graecus libri APOCALYPSIS, ut compertum est, Hebraismis et soloecismis
redundat; eius autem Latina versio, diligenter sane, licet mendose aliquando,
peracta est, cum et elocutionem emendare et verborum flexionem efficere conaretur,
ut primigenius textus in recto vividoque Latino sermone redderetur. Etiam huius
libri cum textualis retractatio opera s. Hieronymi non haberetur, eo factus est
recensionis labor magis necessarius et arduus.
|