22
1 Non videbis bovem fratris tui aut ovem errantem et
praeteribis, sed reduces fratri tuo;
2 si autem non est prope frater tuus nec nosti eum, duces in
domum tuam, et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus et recipiat.
3 Similiter facies de asino et de vestimento et de omni re
fratris tui, quae perierit: si inveneris eam, ne subtrahas te.
4 Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via,
non subtrahes te, sed sublevabis cum eo.
5 Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste
feminea: abominabilis enim apud Dominum Deum tuum est omnis, qui facit haec.
6 Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis
inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem, non sumes eam de
filiis,
7 sed abire patieris matrem tenens filios, ut bene sit tibi,
et longo vivas tempore.
8
Cum aedificaveris domum novam, facies murum tecto tuo per circuitum, ne adducas
sanguinem super domum tuam et sis reus, labente aliquo in praeceps ruente.
9 Non seres vineam tuam altero semine, ne et sementis, quam sevisti,
et quae nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur.
10 Non arabis in bove simul et asino.
11 Non indueris vestimento, quod ex lana linoque contextum
est.
12 Funiculos facies per
quattuor angulos pallii tui, quo operieris.
13 Si duxerit vir uxorem et intraverit ad eam et postea odio
habuerit eam
14 imputaveritque ei obiciens ei nomen pessimum et dixerit: “Uxorem
hanc accepi et ingressus ad eam non inveni virginem”,
15 tollent pater et mater eius et ferent secum signa
virginitatis eius ad seniores urbis, qui in porta sunt,
16 et dicet pater: “Filiam meam dedi huic uxorem, quam, quia
odit,
17 imponit ei nomen pessimum, ut dicat: Non inveni filiam tuam
virginem; et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae”. Expandent
vestimentum coram se nioribus civitatis.
18 Apprehendentque senes urbis illius virum et verberabunt
illum
19 condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabunt
patri puellae, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israel;
habebitque eam uxorem et non poterit dimittere eam omnibus diebus vitae suae.
20 Quod si verum est, quod obicit, et non est in puella
inventa virginitas,
21 educent eam ad fores domus patris sui, et lapidibus obruent
viri civitatis eius, et morietur, quoniam fecit nefas in Israel, ut
fornicaretur in domo patris sui; et auferes malum de medio tui.
22
Si inventus fuerit vir dormiens cum uxore alterius, uterque morietur, id est
adulter et adultera; et auferes malum de Israel.
23 Si puellam virginem desponsatam viro invenerit aliquis in
civitate et concubuerit cum illa,
24 educetis utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus
obruetis, et morientur: puella quia non clamavit, cum esset in civitate, vir
quia humiliavit uxorem proximi sui; et auferes malum de medio tui.
25 Sin autem in agro reppererit vir puellam, quae desponsata
est, et apprehendens concubuerit cum illa, ipse morietur solus;
26 puella nihil patietur nec est rea mortis, quoniam sicut vir
consurgit contra fratrem suum et occidit eum, ita et puella perpessa est:
27 sola erat in agro, clamavit puella desponsata, et nullus
affuit, qui liberaret eam.
28 Si invenerit vir puellam virginem, quae non habet sponsum,
et apprehendens concubuerit cum ea, et res ad iudicium venerit,
29 dabit, qui dormivit cum ea, patri puellae quinquaginta
siclos argenti et habebit eam uxorem, quia humiliavit illam: non poterit
dimittere eam cunctis diebus vitae suae.
|