23
1 Non accipiet homo uxorem patris sui nec revelabit operi
mentum eius.
2 Non intrabit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis et
absciso veretro, ecclesiam Domini.
3 Non ingredietur mamzer in ecclesiam Domini neque decima
generatione.
4 Ammonites et Moabites etiam in decima generatione non
intrabunt ecclesiam Domini in aeternum,
5 quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via,
quando egressi estis de Aegypto, et quia conduxerunt contra te Balaam filium
Beor de Phethor in Aramnaharaim, ut malediceret tibi;
6 et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque tibi
maledictionem eius in benedictionem, eo quod diligeret te.
7 Non facies cum eis pacem nec quaeres eis bona cunctis diebus
vitae tuae in sempiternum.
8 Non abominaberis Idumaeum, quia frater tuus est, nec
Aegyptium, quia advena fuisti in terra eius:
9 qui nati fuerint ex eis tertia generatione, intrabunt
ecclesiam Domini.
10 Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam,
custodies te ab omni re mala.
11 Si fuerit apud te homo, qui nocturno pollutus sit somnio,
egredietur extra castra et non revertetur,
12 priusquam ad vesperam lavetur aqua; et ad solis occasum
regredietur in castra.
13 Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita
naturae
14 gerens paxillum in balteo; cumque sederis foris, fodies
foveam et egesta humo operies.
15 Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum tuorum,
ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos; sint castra tua sancta, et nihil in
eis videat foeditatis nec derelinquat te.
16 Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit:
17 habitabit tecum in medio tui in loco, quem elegerit in una
urbium tuarum, quae placuerit ei, nec contristes eum.
18 Non erit prostibulum sacrum de filiabus Israel, nec
scortator sacer de filiis Israel.
19 Non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domo
Domini Dei tui, quidquid illud est, quod voveris, quia abominatio est utrumque
apud Dominum Deum tuum.
20 Non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec alimenta
nec quamlibet aliam rem,
21 sed alieno fenerabis. Fratri autem tuo absque usura id, quo
indiget, commodabis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in
terra, ad quam ingredieris possidendam.
22 Cum voveris votum Domino Deo tuo, non tardabis reddere;
quia requiret illud Dominus Deus tuus a te, et reputabitur tibi in peccatum.
23 Si nolueris polliceri, absque peccato eris;
24 quod autem egressum est de labiis tuis, observabis et
facies, sicut promisisti Domino Deo tuo: propria voluntate et ore tuo locutus
es.
25 Ingressus vineam proximi tui comede uvas, quantum tibi
placuerit; in sporta autem ne efferas tecum.
26 Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas manu;
falce autem non metes.
|