26
1 Cumque intraveris terram, quam Dominus Deus tuus ti bi
daturus est possidendam, et obtinueris eam atque habitaveris in illa,
2 tolles primitias de cunctis frugibus agri, quas collegeris
de terra tua, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et pones in cartallo pergesque
ad locum, quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi habitet nomen eius,
3 accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et
dices ad eum: “Profiteor hodie coram Domino Deo tuo quod ingressus sim terram, pro qua
iuravit patribus nostris, ut daret eam nobis”.
4 Suscipiensque sacerdos cartallum de manu tua ponet ante
altare Domini Dei tui,
5 et loqueris in conspectu Domini Dei tui: “Syrus vagus erat pater meus et descendit in Aegyptum et ibi
peregrinatus est in paucissimo numero; crevitque in gentem magnam ac robustam
et infinitae multitudinis.
6 Afflixeruntque nos Aegyptii et persecuti sunt imponentes
onera gravissima.
7 Et clamavimus ad Dominum, Deum patrum nostrorum, qui
exaudivit nos et respexit humilitatem nostram et laborem atque angustias,
8 et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti et brachio
extento, in ingenti pavore, in signis atque portentis,
9 et introduxit ad locum istum et tradidit nobis terram hanc
lacte et melle manantem.
10 Et ecce nunc
attuli primitias frugum terrae, quam dedisti mihi, Domine”. Et dimittes eas in
conspectu Domini Dei tui et adorato Domino Deo tuo.
11 Et epulaberis in omnibus bonis, quae Dominus Deus tuus
dederit tibi et domui tuae, tu et Levites et advena, qui tecum est.
12 Quando compleveris decimam cunctarum frugum tuarum, anno
tertio, anno decimarum, et dederis Levitae et advenae et pupillo et viduae, ut
comedant intra portas tuas et saturentur,
13 loqueris in conspectu Domini Dei tui: “Abstuli, quod
sanctificatum est, de domo mea et dedi illud Levitae et advenae, pupillo ac
viduae, sicut iussisti mihi; non praeterivi mandata tua nec sum oblitus imperii
tui,
14 non comedi ex eis in luctu meo nec separavi ex eis in
qualibet immunditia nec expendi ex his quidquam mortuo: oboedivi voci Domini
Dei mei et feci omnia, sicut praecepisti mihi.
15 Respice de habitaculo sancto tuo, de caelo, et benedic
populo tuo Israel et terrae, quam dedisti nobis, sicut iurasti patribus
nostris, terrae lacte et melle mananti”.
16 Hodie Dominus Deus tuus mandavit tibi, ut facias praecepta
haec atque iudicia et custodias et impleas illa ex toto corde tuo et ex tota
anima tua.
17 Dominum elegisti hodie, ut sit tibi Deus, et ambules in
viis eius et custodias praecepta illius et mandata atque iudicia et oboedias eius
imperio;
18 et Dominus elegit te hodie, ut sis ei populus peculiaris,
sicut locutus est tibi, et custodias omnia mandata illius,
19 et faciat te excelsiorem cunctis gentibus, quas creavit in
laudem et nomen et gloriam suam, ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut
locutus est ”.
|