31
1 Abiit itaque Moyses et locu tus est omnia verba haec ad
universum Israel
2 et dixit ad eos: “ Centum viginti annorum sum hodie, non
possum ultra egredi et ingredi, praesertim cum et Dominus dixerit mihi: “Non
transibis Iordanem istum”.
3
Dominus Deus tuus ipse transibit ante te; ipse delebit gentes has in conspectu
tuo, et possidebis eas, et Iosue transibit ante te, sicut locutus est Dominus.
4 Facietque Dominus eis, sicut fecit Sehon et Og regibus
Amorraeorum et terrae eorum delevitque eos.
5 Cum ergo et hos tradiderit vobis, similiter facietis eis,
sicut praecepi vobis.
6 Viriliter agite et confortamini; nolite timere nec paveatis
a conspectu eorum, quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus et non dimittet
nec derelinquet te ”.
7 Vocavitque Moyses Iosue et dixit ei coram omni Israel: “ Confortare et esto robustus; tu enim introduces populum istum in
terram, quam daturum se patribus eorum iuravit Dominus, et tu eam sorte divides
eis.
8 Et Dominus, qui ductor tuus est, ipse erit tecum, non
dimittet nec derelinquet te; noli timere nec paveas ”.
9 Et scripsit Moyses legem hanc et tradidit eam sacerdotibus
filiis Levi, qui portabant arcam foederis Domini, et cunctis senioribus Israel;
10 praecepitque eis dicens: “ Post septem
annos, anno remissionis, in sollemnitate Tabernaculorum,
11 convenientibus cunctis ex Israel, ut appareant in conspectu
Domini Dei tui in loco, quem elegerit, leges verba legis huius coram omni
Israel, audientibus eis;
12 congrega populum tam viros quam mulieres, parvulos et
advenas, qui sunt intra portas tuas, ut audientes discant et timeant Dominum
Deum vestrum et custodiant impleantque omnes sermones legis huius;
13 filii quoque eorum, qui nunc ignorant, audiant et discant
timere Dominum Deum vestrum cunctis diebus, quibus versamini in terra, ad quam
vos, Iordane transmisso, pergitis obtinendam ”.
14 Et ait Dominus ad Moysen: “ Ecce prope
sunt dies mortis tuae; voca Iosue, et state in tabernaculo conventus, ut
praecipiam ei ”. Abierunt ergo Moyses et Iosue et
steterunt in tabernaculo conventus;
15 apparuitque Dominus ibi in columna nubis, quae stetit in
introitu tabernaculi.
16 Dixitque Dominus ad Moysen: “ Ecce tu
dormies cum patribus tuis, et populus iste consurgens fornicabitur post deos
alienos terrae, ad quam ingredietur; ibi derelinquet me et irritum faciet
foedus, quod pepigi cum eo.
17 Et irascetur furor meus contra eum in die illo, et
derelinquam eos et abscondam faciem meam ab eis, et erit in devorationem;
invenient eum mala multa et afflictiones, ita ut dicat in illo die: “Vere, quia non est Deus mecum, invenerunt me haec mala”.
18 Ego autem abscondam et celabo faciem meam in die illo,
propter omnia mala, quae fecit, quia secutus est deos alienos.
19 Nunc itaque scribite vobis canticum istud, et doce filios
Israel, ut memoriter teneant et ore decantent, ut sit mihi carmen istud pro
testimonio inter filios Israel.
20 Introducam
enim eum in terram, pro qua iuravi patribus eius, lacte et melle manantem. Cumque comederit et
saturatus crassusque fuerit, avertetur ad deos alienos, et servient eis
detrahentque mihi et irritum facient pactum meum.
21 Postquam invenerint eum mala multa et afflictiones,
respondebit ei canticum istud pro testimonio, quod nulla delebit oblivio ex ore
seminis sui; scio enim cogitationes eius, quae facit hodie, antequam introducam
eum in terram, quam ei pollicitus sum ”.
22 Scripsit ergo Moyses canticum istud in die illo et docuit
filios Israel.
23 Praecepitque Dominus Iosue filio Nun et ait: “ Confortare et esto robustus; tu enim introduces filios Israel in
terram, quam eis pollicitus sum, et ego ero tecum ”.
24 Postquam ergo scripsit Moyses verba legis huius in volumine
atque complevit,
25 praecepit Levitis, qui portabant arcam foederis Domini,
dicens:
26 “ Tollite librum legis istum et ponite
eum in latere arcae foederis Domini Dei vestri, ut sit ibi contra te in
testimonium.
27 Ego enim scio contentionem tuam et cervicem tuam
durissimam. Adhuc vivente me vobiscum, semper contentiose egistis contra
Dominum; quanto magis cum mortuus fuero?
28 Congregate ad me omnes maiores natu per tribus vestras
atque praefectos vestros, et loquar audientibus eis sermones istos et invocabo
contra eos caelum et terram.
29 Novi enim quod post mortem meam inique agetis et
declinabitis de via, quam praecepi vobis, et occurrent vobis mala in extremo
tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera
manuum vestrarum ”.
30 Locutus est ergo Moyses, audiente universo coetu Israel,
verba carminis huius et ad finem usque complevit:
|