34
1 Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nabo
in verticem Phasga contra Iericho; ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad
usque Dan
2 et universum Nephthali terramque Ephraim et Manasse et omnem
terram Iudae usque ad mare occidentale
3 et Nageb et latitudinem campi Iericho civitatis palmarum
usque Segor.
4 Dixitque Dominus ad eum: “ Haec est terra, pro qua iuravi Abraham,
Isaac et Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis et non
transibis ad illam ”.
5 Mortuusque est ibi Moyses servus Domini in terra Moab,
iubente Domino.
6 Et sepelivit eum in valle in terra Moab contra Bethphegor;
et non cognovit homo sepulcrum eius usque in praesentem diem.
7 Moyses centum et viginti annorum erat, quando mortuus est;
non caligavit oculus eius, nec robur illius defecit.
8 Fleveruntque eum filii Israel in campestribus Moab triginta
diebus; et completi sunt dies planctus lugentium Moysen.
9 Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae, quia
Moyses posuit super eum manus suas; et oboedierunt ei filii Israel feceruntque,
sicut praecepit Dominus Moysi.
10 Et non surrexit ultra propheta in Israel sicut Moyses, quem
nosset Dominus facie ad faciem,
11 in omnibus signis atque portentis, quae misit per eum, ut
faceret in terra Aegypti pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae
illius,
12 et in cuncta manu robusta magnisque mirabilibus, quae fecit
Moyses coram universo Israel.
|