5
1 Postquam ergo audierunt om nes reges Amorraeorum, qui ha
bitabant trans Iordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui
propinqua possidebant Magno mari loca, quod siccasset Dominus fluenta Iordanis
coram filiis Israel, donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit
in eis spiritus coram filiis Israel.
2 Eo tempore ait Dominus ad Iosue: “ Fac tibi cultros lapideos
et circumcide iterum secundo filios Israel ”.
3 Fecit, quod iusserat Dominus, et circumcidit filios Israel
in colle Praeputiorum.
4 Haec autem causa est secundae circumcisionis: omnis populus,
qui egressus est ex Aegypto, generis masculini, universi bellatores viri mortui
sunt in deserto in via;
5 qui omnes circumcisi erant. Populus autem, qui natus est in
deserto, incircumcisus fuit.
6 Per quadraginta enim annos ambulabant filii Israel, donec
consumerentur omnes homines bellatores, qui non audierant vocem Domini, et
quibus iuraverat, ut non ostenderet eis terram, super qua iuraverat patribus
eorum, ut daret illis terram lacte et melle manantem.
7 Horum filii in locum successerunt patrum et circumcisi sunt
a Iosue, quia, sicut nati fuerant, in praeputio erant, nec eos in via aliquis
circumciderat.
8
Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in eodem castrorum loco, donec
sanarentur.
9 Dixitque Dominus ad Iosue: “ Hodie abstuli opprobrium Aegypti a
vobis ”. Vocatumque
est nomen loci illius Galgala usque in praesentem diem.
10 Manseruntque filii Israel in Galgalis et fecerunt Pascha
quarta decima die mensis ad vesperum in campestribus Iericho;
11 et comederunt de frugibus terrae a die altero, azymos panes
et polentam hoc ipso die.
12 Defecitque manna a die sequenti, postquam comederunt de
frugibus terrae, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israel, sed comederunt de
frugibus terrae Chanaan in anno illo.
13 Cum autem esset Iosue in agro urbis Iericho, levavit oculos
et vidit virum stantem contra se et evaginatum tenentem gladium; perrexitque ad
eum et ait: “ Noster es an adversariorum? ”.
14
Qui respondit: “ Nequaquam, sed sum princeps exercitus Domini et nunc veni ”.
15 Cecidit Iosue pronus in terram et adorans ait: “ Quid Dominus meus loquitur ad servum suum? ”.
16 Et dixit princeps exercitus Domini ad Iosue: “ Solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim, in quo stas, sanctus
est ”. Fecitque
Iosue, ut sibi fuerat imperatum.
|