9
1 Quibus auditis, cuncti reges, qui trans Iordanem versabantur
in montanis et in Sephela, in omni litore maris Magni, hi quoque, qui
habitabant usque ad Libanum, Hetthaeus et Amorraeus, Chananaeus, Pherezaeus et
Hevaeus et Iebusaeus
2 congregati sunt pariter, ut pugnarent contra Iosue et Israel
uno animo eademque sententia.
3 At hi, qui habitabant in Gabaon, audientes cuncta, quae
fecerat Iosue Iericho et Hai,
4 et callide cogitantes tulerunt sibi cibaria, saccos veteres
asinis imponentes et utres vinarios vetustos, scissos atque consutos,
5 calceamentaque perantiqua, quae ad indicium vetustatis
pittaciis consuta erant, induti veteribus vestimentis; panes quoque, quos
portabant ob viaticum, duri erant et in frusta comminuti.
6 Perrexeruntque ad Iosue, qui tunc morabatur in castris
Galgalae, et dixerunt ei atque omni simul Israeli: “ De terra
longinqua venimus pactum vobiscum facere cupientes ”. Responderuntque viri Israel ad Hevaeos atque dixerunt:
7 “ Ne forte in medio nostri habitetis, et non possimus foedus
inire vobiscum ”.
8 At illi ad Iosue: “ Servi, inquiunt, tui sumus ”. Quibus Iosue ait: “ Quinam estis et
unde venistis? ”.
9 Responderunt: “ De terra longinqua
valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui; audivimus enim famam potentiae
eius, cuncta, quae fecit in Aegypto
10 et duobus Amorraeorum regibus trans Iordanem, Sehon regi
Hesebon et Og regi Basan, qui erat in Astharoth.
11 Dixeruntque nobis seniores et omnes habitatores terrae
nostrae: “Tollite in manibus cibaria in viam et occurrite
eis ac dicite: Servi vestri sumus; foedus inite nobiscum”.
12 En panes: quando egressi sumus de domibus nostris, ut
veniremus ad vos, calidos sumpsimus; nunc sicci facti sunt et vetustate nimia comminuti.
13 Utres vini novos implevimus, nunc rupti sunt et soluti;
vestes et calceamenta, quibus induimur et quae habemus in pedibus, ob
longitudinem largioris viae trita sunt et paene consumpta ”.
14 Susceperunt igitur viri de cibariis eorum et os Domini non
interrogaverunt.
15 Fecitque Iosue cum eis pacem et, inito foedere, pollicitus
est quod viverent; principes quoque coetus iuraverunt eis.
16 Post dies autem tres initi foederis, audierunt quod in
vicino et inter eos habitarent.
17 Moveruntque castra filii Israel et venerunt ad civitates
eorum die tertio, quarum haec vocabula sunt: Gabaon et Cephira et Beroth et
Cariathiarim;
18 et non percusserunt eos filii Israel, eo quod iurassent eis
principes coetus in nomine Domini, Dei Israel. Murmuravit itaque omnis coetus
contra principes,
19 qui responderunt eis: “Iuravimus illis
in nomine Domini, Dei Israel, et idcirco non possumus eos contingere.
20 Sed hoc faciemus eis: reserventur quidem, ut vivant, ne
contra nos ira Domini concitetur, si peieraverimus;
21 sed sic vivant, ut in usus universae multitudinis ligna
caedant aquasque comportent ”.
Quibus haec loquentibus,
22 vocavit Gabaonitas Iosue et dixit eis: “ Cur nos decipere fraude voluistis, ut diceretis: “Procul valde habitamus a vobis”, cum in medio
nostri sitis?
23 Itaque sub maledictione eritis, et non deficiet de stirpe
vestra servus ligna caedens aquasque comportans in domum Dei mei”.
24 Qui responderunt: “ Nuntiatum est
nobis servis tuis, quod mandasset Dominus Deus tuus Moysi servo suo, ut
traderet vobis omnem terram et disperderet cunctos habitatores eius; timuimus
igitur valde pro animabus nostris, vestro terrore compulsi, et hoc consilium
inivimus.
25 Nunc autem in manu tua sumus: quod tibi bonum et rectum
videtur, fac nobis ”.
26 Fecit ergo Iosue, ut dixerat, et liberavit eos de manu
filiorum Israel, ut non occiderentur.
27 Decrevitque in
illo die esse eos in ministerium cuncti populi et altaris Domini caedentes
ligna et aquas comportantes usque in praesens tempus pro loco, quem Dominus
elegisset.
|