11
1 Quae cum audisset Iabin rex Asor, misit ad Iobab regem Madon
et ad regern Semeron atque ad regem Achsaph,
2 ad reges quoque aquilonis, qui habitabant in montanis et in Araba
contra meridiem Chenereth, in Sephela quoque et in regionibus Dor iuxta mare,
3 Chananaeum in oriente et occidente, et Amorraeum atque
Hetthaeum ac Pherezaeum et Iebusaeum in montanis, Hevaeum quoque, qui habitabat
ad radices Hermon in terra Maspha.
4 Egressique sunt omnes cum turmis suis, populus multus nimis
sicut arena, quae est in litore maris, equi quoque et currus immensae
multitudinis;
5 conveneruntque omnes reges isti et castrametati sunt in unum
ad aquas Merom, ut pugnarent contra Israel.
6 Dixitque Dominus ad Iosue: “Ne timeas eos! Cras enim hac
eadem hora ego tradam omnes istos occisos in conspectu Israel: equos eorum
subnervabis et currus igne combures ”.
7 Venitque Iosue et omnis exercitus cum eo adversus illos ad
aquas Merom subito, et irruerunt super eos.
8 Tradiditque illos Dominus in manu Israel; qui percusserunt
eos et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam et Maserephoth in occidente campumque
Maspha in oriente. Ita percussit omnes, ut nullas dimitteret ex eis reliquias;
9 fecit sicut praeceperat ei Dominus: equos eorum subnervavit
currusque combussit.
10 Reversusque tempore illo cepit Asor et regem eius percussit
gladio. Asor enim antiquitus inter omnia regna haec principatum tenebat.
11 Percussitque omnes animas, quae ibidem morabantur; non
dimisit in ea ullas reliquias, sed usque ad internecionem universa vastavit
ipsamque urbem peremit incendio.
12
Et omnes per circuitum civitates regesque earum cepit, percussit atque delevit,
sicut praeceperat Moyses famulus Domini.
13 Urbes tantum, quae erant in tumulis earum sitae, non
succendit Israel; unam Asor solam Iosue flamma consumpsit.
14 Omnemque praedam istarum urbium ac iumenta diviserunt sibi
filii Israel, cunctis hominibus interfectis; nullum vivum reliquerunt.
15 Sicut praeceperat Dominus Moysi servo suo, ita praecepit
Moyses Iosue, et ille universa complevit; non praeteriit de universis mandatis
ne unum quidem verbum, quod iusserat Dominus Moysi.
16 Cepit itaque Iosue omnem terram hanc, montanam et Nageb
terramque Gosen et Sephelam et Arabam montemque Israel et campestria eius,
17 a monte Calvo, qui ascendit Seir, usque Baalgad in planitie
Libani subter montem Hermon; omnes reges eorum cepit, percussit et occidit.
18 Multo tempore
pugnavit Iosue contra reges istos.
19 Non fuit civitas, quae foedus iniret cum filiis Israel,
praeter Hevaeum, qui habitabat in Gabaon: omnes bellando cepit.
20 Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum,
et pugnarent contra Israel et caderent et non mererentur ullam clementiam ac
perirent, sicut praeceperat Dominus Moysi.
21
In tempore illo venit Iosue et interfecit Enacim de montanis Hebron et Dabir et
Anab et de omni monte Iudae et Israel urbesque eorum delevit.
22 Non reliquit ullum de stirpe Enacim in terra filiorum
Israel, absque civitatibus Gaza et Geth et Azoto, in quibus solis relicti sunt.
23 Cepit ergo Iosue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad
Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israel secundum partes et tribus
suas; quievitque terra a proeliis.
|