15
1 Sors tribus filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit:
usque ad terminum Edom, ad desertum Sin contra Nageb, usque ad extremam partem
australis plagae.
2 Terminus eius
meridionalis a summitate maris Salsissimi et a lingua eius, quae respicit
meridiem.
3 Egrediturque contra ascensum Acrabbim et pertransit in Sin
ascenditque in meridie Cadesbarne et pervenit in Esron ascendens ad Addar et
vertitur in Carca;
4 atque inde pertransiens in Asemona pervenit ad torrentem
Aegypti; eruntque exitus eius ad mare Magnum: hic erit vobis finis meridianae
plagae.
5 Ab oriente vero terminus erit mare Salsissimum usque ad
extrema Iordanis. Terminus aquilonis a lingua maris et ab extremis Iordanis
6 ascendit in Bethagla et transit ab aquilone Betharaba
ascendens ad lapidem Boen filii Ruben
7 et ascendens ad Dabir de valle Achor et contra aquilonem
vergens ad Galiloth (hi sunt circuli), qui sunt ex adverso ascensionis Adommim,
quae est ab australi parte torrentis, transit ad aquas, quae vocantur fons
Solis, et erunt exitus eius ad fontem Rogel.
8 Ascenditque per convallem Benennom ex latere Iebusaei ad
meridiem — haec est Ierusalem — et inde se erigens ad verticem montis, qui est
contra vallem Ennom ad occidentem in extrema parte vallis Raphaim contra
aquilonem;
9 pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nephtoa
et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Baala, quae est
Cariathiarim.
10 Et vergit de Baala contra occidentem usque ad montem Seir
transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem — id est Cheslon — et
descendit in Bethsames transitque in Thamna
11 et pervenit ad latus septentrionale Accaron inclinaturque
in Sechron et transit montem Baala pervenitque in Iebneel et finitur mari. Terminus occidentalis est
mare Magnum.
12 Hi sunt termini
filiorum Iudae per circuitum in cognationibus suis.
13 Chaleb vero filio Iephonne dedit partem in medio filiorum
Iudae, sicut praeceperat Dominus Iosue: Cariatharbe (id est civitas Arbe),
patris Enac, ipsa est Hebron.
14
Delevitque ex ea Chaleb tres filios Enac: Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe
Enac.
15 Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quae
prius vocabatur Cariathsepher (id est civitas Litterarum).
16 Dixitque Chaleb: “ Qui percusserit Cariathsepher et ceperit
eam, dabo illi Axam filiam meam uxorem ”.
17 Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Chaleb, deditque
ei Axam filiam suam uxorem.
18 Quae cum veniret, suasit viro suo, ut peteret a patre suo
agrum; descenditque de asino. Cui Chaleb: “ Quid habes? ”, inquit.
19 At illa
respondit: “ Da mihi benedictionem. Terram Nageb arentem dedisti mihi; iunge et
irriguam ”. Dedit itaque ei Chaleb irriguum superius et inferius.
20 Haec est possessio tribus filiorum Iudae per cognationes
suas.
21 Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iudae
iuxta terminos Edom in Nageb: Cabseel et Eder et Iagur
22 et Cina et Dimona et Adada
23 et Cades et Asor et Iethnan,
24 Ziph et Telem et Baloth
25 et Asorhadatta et Carioth, Esron — haec est Asor —
26 Amam et Sama et Molada
27 et Asargadda et Hasemon et Bethphelet
28 et Asarsual et Bersabee et Baziothia,
29 Baala et Iim et Esem
30 et Eltholad et Cesil et Horma
31 et Siceleg et Madmena et Sensenna
32 et Lebaoth et Selim et Enremmon: omnes civitates viginti
novem et villae earum.
33 In campestribus vero: Esthaol et Saraa et Asena
34 et Zanoa et Engannim, Thapphua et Enaim,
35 Ierimoth et Odollam, Socho et Azeca
36 et Saarim et Adithaim et Gedera et Gederothaim: urbes
quattuordecim et villae earum.
37 Sanan et Hadasa et Magdalgad
38 et Delean et Maspha et Iecethel,
39 Lachis et Bascath et Eglon
40 et Chebbon et Lehemas et Cethlis
41 et Gederoth, Bethdagon et Naama et Maceda: civitates sedecim
et villae earum.
42
Lobna et Ether et Asan
43 et Iephtha et Esna et Nesib
44 et Ceila et Achzib et Maresa: civitates novem et villae
earum.
45 Accaron cum filiabus et villulis suis;
46 ab Accaron usque ad mare: omnia, quae sunt ad latus Azoti,
et viculos eorum,
47 Azotus cum filiabus et villulis suis, Gaza cum filiabus et
villulis suis usque ad torrentem Aegypti, et mare Magnum terminus.
48 Et in monte: Samir et Iether et Socho
49 et Danna et Cariathsenna — haec est Dabir —
50 et Anab et Esthemo et Anim
51 et Gosen et Helon et Gilo: civitates undecim et villae
earum.
52 Arab et Duma et Esaan
53 et Ianum et Beththapphua et Apheca
54 et Ammatha et Cariatharbe — haec est
Hebron — et Sior: civitates novem et villae earum.
55 Maon et Carmel et Ziph et Iutta
56 et Iezrahel et Iucadam et Zanoa,
57 Accain, Gabaa et Thamna: civitates decem et villae earum.
58 Halhul, Bethsur et Gedor
59 et Mareth et Bethanoth et Eltecon: civitates sex et villae
earum. Thecue et Ephratha — haec est Bethlehem — et Phegor et Etam et Culon et Tatam et Sores et Carem et Gallim et
Bether et Manahath: civitates undecim et villae earum.
60 Cariathbaal — haec est Cariathiarim
(urbs Silvarum) — et Arebba: civitates duae et villae
earum.
61 In deserto: Betharaba, Meddin et Sachacha
62 et Nebsan et civitas Salis et Engaddi: civitates sex et
villae earum.
63 Iebusaeum autem habitatorem Ierusalem non potuerunt filii
Iudae delere; habitavitque Iebusaeus cum filiis Iudae in Ierusalem usque in
praesentem diem.
|