17
1 Cecidit autem sors tribui Manasse — ipse est enim pri
mogenitus Ioseph C; Machir primogenito Manasse patri Galaad, quia fuit vir
pugnator, accepit in possessionem Galaad et Basan.
2 Et reliqui filiorum Manasse acceperunt iuxta familias suas:
filii Abiezer et filii Helec et filii Asriel et filii Sechem et filii Hepher et
filii Semida: isti sunt filii Manasse filii Ioseph, mares per cognationes suas.
3 Salphaad vero filio Hepher filii Galaad filii Machir filii
Manasse non erant filii, sed solae filiae, quarum ista sunt nomina: Maala et
Noa, Hegla et Melcha et Thersa.
4 Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis et Iosue filii
Nun et principum dicentes: “ Dominus praecepit per manum
Moysi, ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum ”. Deditque eis iuxta
imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum.
5 Et ceciderunt funiculi Manasse decem, absque terra Galaad et
Basan trans Iordanem.
6 Filiae enim Manasse acceperunt hereditatem in medio filiorum
eius. Terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse, qui reliqui erant.
7 Fuitque terminus Manasse ab Aser: Machmethath, quae respicit
Sichem et egreditur ad dextram in Iasib apud fontem Thapphuae.
8 Etenim in sorte Manasse ceciderat terra Thapphuae; Thapphua
autem ipsa, quae est iuxta terminos Manasse, fuit filiis Ephraim.
9 Descenditque terminus ad torrentem Cana. In meridie
torrentis civitates sunt Ephraim in medio urbium Manasse. Terminus Manasse est
ab aquilone torrentis, et exitus eius pergit ad mare,
10 ita ut ab austro sit possessio Ephraim et ab aquilone
Manasse, et utramque claudat mare, et attingunt tribum Aser ab aquilone et
tribum Issachar ab oriente.
11 Fuitque hereditas Manasse in Issachar et in Aser: Bethsan
et filiae eius et Ieblaam cum filiabus suis et habitatores Dor cum filiabus
suis, habitatores quoque Endor cum filiabus suis; similiterque habitatores
Thanach cum filiabus suis et habitatores Mageddo cum filiabus suis et tertia
pars regionis Nopheth.
12 Nec potuerunt filii Manasse has occupare civitates, sed
Chananaeus permansit in terra ista.
13 Postquam autem convaluerunt filii Israel, subiecerunt
Chananaeos et fecerunt sibi tributarios nec expulerunt eos.
14 Locutique sunt filii Ioseph ad Iosue atque dixerunt: “
Quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius, cum sim tantae multitudinis
et benedixerit mihi Dominus? ”.
15 Ad quos Iosue ait: “ Si populus multus es, ascende in
silvam et succide tibi spatia in terra Pherezaei et Raphaim, quia angusta est
tibi possessio montis Ephraim ”.
16 Cui responderunt filii Ioseph: “ Montana non sufficiunt
nobis, et ferreis curribus utuntur omnes Chananaei, qui habitant in terra
campestri, Bethsan cum filiabus suis et illi, qui sunt in planitie Iezrahel ”.
17 Dixitque Iosue ad domum Ioseph, Ephraim et Manasse: “Populus
multus es et magnae fortitudinis; non habebis sortem unam,
18 sed transibis ad montem et succides tibi atque purgabis ad
habitandum spatia; et poteris ultra procedere cum subverteris Chananaeum, qui
ferreos habet currus et est fortis ”.
|