18
1 Congregatique sunt omnes filii Israel in Silo ibique fixe
runt tabernaculum conventus, et fuit eis terra subiecta.
2 Remanserant autem filiorum Israel septem tribus, quae necdum
acceperant possessiones suas.
3 Ad quos Iosue ait: “ Usquequo marcetis ignavia et non
intratis ad possidendam terram, quam Dominus, Deus patrum vestrorum,dedit
vobis?
4 Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et
surgant atque circumeant terram et describant eam iuxta numerum uniuscuiusque
multitudinis referantque ad me, quod descripserint.
5 Dividite vobis terram in septem partes: Iudas sit in
terminis suis in australi plaga, et domus Ioseph in aquilone.
6 Reliquam terram in septem partes describite; et huc
afferetis ad me, ut coram Domino Deo nostro mittam vobis hic sortem,
7 quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium
Domini est eorum hereditas. Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse iam
acceperant possessiones suas trans Iordanem ad orientalem plagam, quas dedit
eis Moyses famulus Domini ”.
8 Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam
terram, praecepit eis Iosue dicens: “Circuite terram et
describite eam ac revertimini ad me, ut hic coram Domino in Silo mittam vobis
sortem ”.
9 Itaque perrexerunt et lustrantes terram secundum urbes in
septem partes diviserunt scribentes in volumine; reversique sunt ad Iosue in
castra Silo.
10 Qui misit eis
sortes coram Domino in Silo divisitque ibi terram filiis Israel secundum partes
eorum.
11 Et ascendit sors prima filiorum Beniamin per familias suas,
ut possiderent terram inter filios Iudae et filios Ioseph.
12 Fuitque terminus eorum contra aquilonem a Iordane pergens
iuxta latus Iericho septentrionalis plagae et inde contra occidentem ad montana
conscendens et perveniens in solitudinem Bethaven;
13 atque pertransiens iuxta Luzam ad meridiem — ipsa est
Bethel — descendit in Atarothaddar in montem, qui est ad meridiem Bethoron
inferioris,
14 et inclinatur vergens contra mare ad meridiem a monte, qui
respicit Bethoron contra meridiem; suntque exitus eius in Cariathbaal, quae
vocatur et Cariathiarim, urbem filiorum Iudae. Haec est plaga ad occidentem.
15 In plaga autem ad meridiem, ex parte Cariathiarim egreditur
terminus in Gasim et pervenit usque ad fontem aquarum Nephtoa
16 descenditque in extremam partem montis, qui respicit vallem
Benennom et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Raphaim;
descenditque in vallem Ennom, iuxta latus Iebusaei ad austrum, et pervenit ad
fontem Rogel
17 transiens ad aquilonem et egrediens ad Ensemes (id est
fontem Solis). Et pertransit usque ad Galiloth (hi sunt circuli), qui sunt e
regione ascensus Adommim, descenditque ad Abenboen (id est lapidem Boen) filii
Ruben
18 et pertransit ex latere aquilonis Betharaba descenditque in
Arabam.
19 Et praetergreditur contra aquilonem Bethagla; suntque
exitus eius contra linguam maris Salsissimi ab aquilone in fine Iordanis. Haec est australis plaga.
20 Iordanis autem est terminus ab oriente. Haec est possessio
filiorum Beniamin per terminos suos in circuitu secundum familias suas.
21 Fueruntque civitates eius: Iericho et Bethagla et Ameccasis
22 et Betharaba et Semaraim et Bethel
23 et Avim et Phara et Ophra,
24 Capharemona et Ophni et Gabaa: civitates duodecim et villae
earum.
25 Gabaon et Rama et Beroth
26 et Maspha et Cephira et Mosa
27 et Recem, Iaraphel et Tharala
28 et Sela, Eleph et Iebus, quae est Ierusalem, Gabaath et
Cariath: civitates quattuordecim et villae earum. Haec est possessio filiorum
Beniamin iuxta familias suas.
|