20
1 Et locutus est Dominus ad Iosue dicens: “ Loquere filiis
Israel et dic eis:
2 Separate vobis urbes fugitivorum, de quibus locutus sum ad
vos per manum Moysi,
3 ut confugiat ad eas, quicumque animam percusserit per
errorem nescius, et possit evadere iram proximi, qui ultor est sanguinis.
4 Cum ad unam harum confugerit civitatum, stabit ante portam
civitatis et loquetur senioribus urbis illius ea, quae se comprobent
innocentem; sicque suscipient eum et dabunt ei locum ad habitandum.
5 Cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus, non tradent in
manus eius, quia ignorans percussit proximum suum nec ante biduum triduumve
eius probatur inimicus.
6 Et habitabit in civitate illa, donec stet ante coetum ad
iudicium, causam reddens facti sui, donec moriatur sacerdos magnus, qui fuerit
in illo tempore. Tunc revertetur homicida et ingredietur civitatem suam et
domum suam, de qua fugerat ”.
7 Decreveruntque Cedes in Galilaea montis Nephthali et Sichem
in monte Ephraim et Cariatharbe — ipsa est Hebron — in monte Iudae;
8 et trans Iordanem contra orientalem plagam Iericho
statuerunt Bosor, quae sita est in campestri solitudine de tribu Ruben, et
Ramoth in Galaad de tribu Gad et Golan in Basan de tribu Manasse.
9 Hae civitates constitutae sunt cunctis filiis Israel et
advenis, qui habitant inter eos, ut fugeret ad eas, qui animam nescius
percussisset et non moreretur in manu proximi effusum sanguinem vindicare
cupientis, donec staret ante populum expositurus causam suam.
|