22
1 Tunc vocavit Iosue Rubenitas et Gaditas et dimidiam tribum
Manasse
2 dixitque ad eos: “Fecistis omnia, quae vobis praecepit
Moyses famulus Domini; mihi quoque in omnibus, quae praecepi vobis, oboedistis
3 nec reliquistis fratres vestros hoc longo tempore usque in
praesentem diem custodientes imperium Domini Dei vestri.
4 Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris
quietem ac pacem, sicut eis pollicitus est, revertimini nunc et ite in
tabernacula vestra et in terram possessionis, quam tradidit vobis Moyses
famulus Domini trans Iordanem;
5 ita dumtaxat ut custodiatis attente et opere compleatis
mandatum et legem, quam praecepit vobis Moyses servus Domini, ut diligatis
Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius et observetis mandata
illius adhaereatisque ei ac serviatis in omni corde et in omni anima vestra ”.
6 Benedixitque
eis Iosue et dimisit eos, qui reversi sunt in tabernacula sua.
7 Dimidiae autem tribui Manasse possessionem Moyses dederat in
Basan; et idcirco mediae, quae superfuit, dedit Iosue sortem inter ceteros
fratres suos trans Iordanem ad occidentalem eius plagam. Cumque dimitteret eos
in tabernacula sua et benedixisset illis,
8 dixit ad eos: “Cum multis divitiis revertimini ad sedes
vestras, cum argento et auro, aere ac ferro et veste multiplici; dividite
praedam hostium cum fratribus vestris ”.
9 Reversique sunt et abierunt filii Ruben et filii Gad et
dimidia tribus Manasse a filiis Israel de Silo, quae sita est in Chanaan, ut
intrarent Galaad terram possessionis suae, quam obtinuerant iuxta imperium
Domini in manu Moysi.
10 Cumque venissent ad circulos Iordanis in terra Chanaan,
aedificaverunt iuxta Iordanem altare ingens aspectu.
11 Cum audissent filii Israel aedificasse filios Ruben et Gad
et dimidiam tribum Manasse altare e regione terrae Chanaan ad Iordanis circulos
ex adverso filiorum Israel,
12 convenerunt omnes in Silo, ut ascenderent et dimicarent
contra eos.
13 Et interim miserunt ad illos in terram Galaad Phinees
filium Eleazari sacerdotem
14 et decem principes cum eo, singulos de tribubus,
unusquisque erat caput familiae in cognationibus Israel.
15 Qui venerunt ad filios Ruben et Gad et dimidiam tribum
Manasse in terram Galaad dixeruntque ad eos:
16 “ Haec mandat omnis coetus Domini: Quae est ista
transgressio? Cur reliquistis Dominum, Deum Israel, aedificantes vobis altare
sacrilegum et a cultu illius recedentes?
17 An parum vobis est peccatum Phegor, et usque in praesentem
diem macula huius sceleris in nobis permanet, et facta est plaga in coetu
Domini?
18
Et vos hodie reliquistis Dominum, et factum est ut rebellaretis contra Dominum;
et cras in universum coetum Israel eius ira desaeviet.
19 Quod si putatis immundam esse terram possessionis vestrae,
transite ad terram possessionis Domini, in qua habitaculum Domini est, et
habitate inter nos; tantum ut contra Dominum non rebelletis nec nos rebellare
faciatis aedificantes altare praeter altare Domini Dei nostri.
20 Nonne Achan filius Zarae praeteriit mandatum Domini de
anathemate, et super omnem coetum Israel ira Domini incubuit? Et ille erat unus
homo; atque utinam solus perisset in scelere suo! ”.
21 Responderuntque filii Ruben et Gad et dimidia tribus
Manasse principibus legationis Israel:
22 “ Fortissimus Deus Dominus,
fortissimus Deus Dominus ipse novit, et Israel simul intelleget: si
rebellionis, si praevaricationis animo contra Dominum hoc altare construximus,
non salvet nos, sed puniat in praesenti;
23 et si ea mente fecimus, ut recedamus a Domino et holocausta
et oblationes et pacificas victimas super eo imponeremus, Dominus ipse quaerat
et iudicet;
24 et si non ea magis sollicitudine et cogitatione fecimus hoc
dicentes: Cras dicent filii vestri filiis nostris: “Quid
vobis et Domino, Deo Israel?
25 Terminum posuit Dominus inter nos et vos, o filii Ruben et
filii Gad, Iordanem fluvium, et idcirco partem non habetis in Domino”; et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore
Domini. Putavimus itaque melius
26 et diximus: Exstruamus nobis altare non in holocausta neque
ad victimas offerendas,
27 sed in testimonium inter nos et vos et sobolem nostram
vestramque progeniem, ut serviamus Domino, et iuris nostri sit offerre
holocausta et victimas et pacificas hostias, et nequaquam dicant cras filii
vestri filiis nostris: “Non est vobis pars in Domino”.
28 Quod si
voluerint dicere, respondebunt eis: “Ecce similitudo altaris Domini, quam
fecerunt patres nostri non in holocausta neque in sacrificia, sed in testimonium
inter nos et vos”.
29 Absit a nobis hoc scelus, ut recedamus a Domino et eius
vestigia relinquamus, exstructo altari ad holocausta et oblationes et victimas
offerendas, praeter altare Domini Dei nostri, quod est ante habitaculum eius ”.
30 Quibus auditis, Phinees sacerdos et principes legationis
Israel, qui erant cum eo, placati sunt et verba filiorum Ruben et Gad et
dimidiae tribus Manasse libentissime susceperunt;
31 dixitque Phinees filius Eleazar sacerdos ad eos: “ Nunc
scimus quod nobiscum sit Dominus, quoniam alieni estis a praevaricatione hac et
liberastis filios Israel de manu Domini ”.
32 Reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de
terra Galaad in terram Chanaan ad filios Israel et rettulit eis.
33 Placuitque sermo cunctis audientibus, et laudaverunt Deum
filii Israel; et nequaquam ultra dixerunt, ut ascenderent contra eos in bellum
et delerent terram, in qua habitabant filii Ruben et Gad.
34 Vocaveruntque filii Ruben et filii Gad altare, quod
exstruxerant, Testem; dixerunt enim: “ Testis est inter nos quod Dominus ipse
sit Deus ”.
|