23
1 Evoluto autem multo tem pore, postquam pacem Do minus dederat
Israeli ab omnibus in gyro nationibus et Iosue iam longaevo et persenilis
aetatis,
2 vocavit Iosue omnem Israelem maioresque natu et principes ac
iudices et praefectos dixitque ad eos: “ Ego senui et progressioris aetatis
sum,
3 vosque vidistis omnia, quae fecerit Dominus Deus vester
cunctis nationibus istis, quomodo pro vobis ipse pugnaverit.
4 Videte, sorte divisi vobis gentes, quae supersunt, in
possessionem tribuum vestrarum, sicut omnes, quas delevi, a Iordane usque ad
mare Magnum in occidente.
5
Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra, et possidebitis
terram eorum, sicut vobis pollicitus est.
6 Tantum confortamini, ut custodiatis cuncta, quae scripta
sunt in volumine legis Moysi, et non declinetis ab eis nec ad dexteram nec ad
sinistram;
7 ne conveniatis cum gentibus, quae inter vos residuae sunt,
et iuretis in nomine deorum earum et serviatis eis et adoretis illos;
8 sed adhaereatis Domino Deo vestro, quod fecistis usque in
diem hanc.
9 Et expulit Dominus in conspectu vestro gentes magnas et
robustissimas, et nullus vobis resistere potuit:
10 unus e vobis persequitur hostium mille viros, quia Dominus
Deus vester pro vobis ipse pugnat, sicut pollicitus est;
11 hoc tantum diligentissime praecavete, ut diligatis Dominum
Deum vestrum.
12 Quod si volueritis gentium harum, quae inter vos residuae
sunt, erroribus adhaerere et cum eis miscere conubia atque amicitias copulare,
13 iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat
ante faciem vestram; sed sint vobis in rete, foveam ac laqueum et flagellum ex
latere vestro, et spinae in oculis vestris, donec vos disperdat de terra hac
optima, quam tradidit vobis.
14 En ego hodie ingredior viam universae terrae; et toto animo
cognoscetis quod de omnibus verbis bonis, quae Dominus Deus vester locutus est
vobis, non praeterierit ne unum quidem incassum.
15 Sicut ergo implevit opere, quod promisit, et prospera
cuncta venerunt, sic adducet super vos quidquid malorum comminatus est, donec
vos disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis.
16 Si praeterieritis pactum Domini Dei vestri, quod mandavit
vobis, et servieritis diis alienis et adoraveritis eos, consurget in vos furor
Domini, et cito peribitis ab hac terra optima, quam tradidit vobis ”.
|