2
1 Ascenditque angelus Domini de Galgalis in Bochim et ait: “
Eduxi vos de Aegypto et introduxi in terram, pro qua iuravi patribus vestris et
pollicitus sum, ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum,
2 ita dumtaxat ut non feriretis foedus cum habitatoribus
terrae huius, sed aras eorum subverteretis. Et noluistis audire vocem meam.
Cur hoc fecistis?
3 Quam ob rem nolui expellere eos a facie vestra, ut sint
vobis in laqueum, et dii eorum in ruinam ”.
4 Cumque loqueretur angelus Domini verba haec ad omnes filios
Israel, elevaverunt vocem suam et fleverunt.
5 Et vocatum est nomen loci illius Bochim (id est locus
Flentium); immolaveruntque ibi hostias Domino.
6 Dimisit ergo Iosue populum, et abierunt filii Israel
unusquisque in possessionem suam, ut obtinerent terram.
7 Servieruntque Domino cunctis diebus Iosue et seniorum, qui
longo post eum vixerunt tempore et viderant universum opus magnum Domini, quod
fecerat cum Israel.
8 Mortuus est autem Iosue filius Nun famulus Domini centum et
decem annorum;
9 et sepelierunt eum in finibus possessionis suae in
Thamnathsare in monte Ephraim a septentrionali plaga montis Gaas.
10 Omnisque illa generatio congregata est ad patres suos, et
surrexerunt alii post illam, qui non noverant Dominum et opus, quod fecerat cum
Israel.
11 Feceruntque filii Israel malum in conspectu Domini et
servierunt Baalim
12 ac dimiserunt Dominum, Deum patrum suorum, qui eduxerat eos
de terra Aegypti, et secuti sunt deos alienos, de diis populorum, qui
habitabant in circuitu eorum, et adoraverunt eos et ad iracundiam concitaverunt
Dominum
13 dimittentes eum et servientes Baal et Astharoth.
14 Iratusque Dominus contra Israel tradidit eos in manibus
diripientium, qui diripuerunt eos, et vendidit eos hostibus, qui habitabant per
gyrum, nec potuerunt resistere adversariis suis;
15 sed, quocumque pergere voluissent, manus Domini erat super
eos ad malum, sicut locutus est et iuravit eis, et vehementer afflicti sunt.
16 Suscitavitque Dominus iudices, qui liberarent eos de
vastantium manibus;
17 sed nec illos audire voluerunt fornicantes cum diis alienis
et adorantes eos. Cito deseruerunt
viam, per quam ingressi fuerant patres eorum audientes mandata Domini, et omnia
fecere contraria.
18 Cumque Dominus iudices suscitaret eis, erat Dominus cum
iudice et liberabat eos de manu hostium eorum toto tempore iudicis, quia
flectebatur misericordia et audiebat gemitus afflictorum.
19 Postquam autem mortuus esset iudex, revertebantur et multo
faciebant peiora quam fecerant patres sui, sequentes deos alienos, servientes
eis et adorantes illos: non dimiserunt opera sua et viam durissimam, per quam
ambulare consueverant.
20 Iratusque est furor Domini in Israel et ait: “ Quia irritum
fecit gens ista pactum meum, quod pepigeram cum patribus eorum, et vocem meam
audire contempsit,
21 et ego non expellam gentes, quas dimisit Iosue et mortuus
est;
22 ut in ipsis experiar Israel, utrum custodiant viam Domini
et ambulent in ea, sicut custodierunt patres eorum, an non ”.
23 Dimisit ergo Dominus has nationes et cito expellere noluit
nec tradidit in manibus Iosue.
|