3
1 Hae sunt gentes, quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis
Is raelem, omnes, qui non noverant bella Chananaeorum,
2 ut discerent certare cum hostibus generationes filiorum
Israel, quae non habebant consuetudinem proeliandi:
3 quinque satrapae Philisthinorum omnisque Chananaeus et
Sidonius atque Hevaeus, qui habitabat in monte Libano de monte Baalhermon usque
ad introitum Emath.
4 Dimisitque eos, ut in ipsis experiretur Israelem, utrum
audiret mandata Domini, quae praeceperat patribus eorum per manum Moysi, an
non.
5 Itaque filii Israel habitaverunt in medio Chananaei et
Hetthaei et Amorraei et Pherezaei et Hevaei et Iebusaei
6 et duxerunt uxores filias eorum, ipsique filias suas eorum
filiis tradiderunt, et servierunt diis eorum.
7 Feceruntque filii Israel malum in conspectu Domini et obliti
sunt Domini Dei sui servientes Baalim et Astharoth.
8 Iratusque Dominus contra Israel tradidit eos in manus
Chusanrasathaim regis Mesopotamiae, servieruntque ei octo annis.
9 Et clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem et
liberavit eos, Othoniel videlicet filium Cenez fratrem Chaleb minorem.
10 Fuitque in eo spiritus Domini, et iudicavit Israelem
egressusque est ad pugnam; et tradidit Dominus in manu eius Chusanrasathaim
regem Mesopotamiae, et praevaluit adversus eum.
11 Quievitque terra quadraginta annis, et mortuus est Othoniel
filius Cenez.
12 Addiderunt autem filii Israel facere malum in conspectu
Domini, qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab, quia fecerunt malum in
conspectu Domini.
13 Et copulavit sibi Eglon filios Ammon et Amalec abiitque et
percussit Israel atque possedit urbem Palmarum.
14 Servieruntque filii Israel Eglon regi Moab decem et octo
annis.
15 Et clamaverunt filii Israel ad Dominum, qui suscitavit eis
salvatorem Aod filium Gera de Beniamin, qui sinistra manu utebatur pro dextera.
Miseruntque filii Israel per illum munera Eglon regi Moab.
16 Fecitque Aod sibi gladium ancipitem longitudinis palmae
manus et accinctus est eo subter vestem in dextro femore
17 obtulitque munera Eglon regi Moab. Erat autem Eglon crassus nimis.
18 Cumque obtulisset ei munera, dimisit socios, qui illa
portaverant;
19 et reversus de Galgalis, ubi erant idola, dixit ad regem: “ Verbum secretum
habeo ad te, o rex ”. Et ille imperavit silentium;
egressique sunt omnes, qui circa eum erant.
20 Aod autem
ingressus erat ad eum, cum sederet in aestivo cenaculo, quod ipsi soli erat,
dixitque: “ Verbum Dei habeo ad te ”. Qui statim surrexit de throno.
21 Extenditque Aod manum sinistram et tulit sicam de dextro
femore suo infixitque eam in ventre eius
22 tam valide, ut capulus ferrum sequeretur in vulnere ac
pinguissimo adipe stringeretur. Nec
eduxit gladium, sed ita, ut percusserat, reliquit in corpore; statimque per
secreta naturae alvi stercora proruperunt.
23 Aod autem egressus in atrium clausit ostium cenaculi post
se et obfirmavit sera.
24 Egresso illo, servi regis venerunt et, cum viderent clausas
fores cenaculi, dixerunt: “ Certe purgat alvum in aestivo cubiculo ”.
25 Exspectantesque diu, donec erubescerent, et videntes quod
nullus aperiret, tulerunt clavem et aperientes invenerunt dominum suum iacentem
in terra mortuum.
26 Aod autem, dum illi cunctarentur, effugerat et pertransiit
locum idolorum, unde reversus fuerat, venitque in Seira.
27 Et statim insonuit bucina in monte Ephraim; descenderuntque
cum eo filii Israel, ipso in fronte gradiente.
28 Qui dixit ad eos: “ Sequimini me; tradidit enim Dominus
inimicos vestros Moabitas in manus vestras ”. Descenderuntque post eum et
occupaverunt vada Iordanis, quae transmittunt in Moab, et non dimiserunt
transire quemquam,
29 sed percusserunt Moabitas in tempore illo circiter decem
milia, omnes robustos et fortes viros. Nullus eorum evadere potuit.
30 Humiliatusque est Moab die illo sub manu Israel; et quievit
terra octoginta annis.
31 Post hunc fuit Samgar filius Anath, qui percussit de
Philisthim sescentos viros stimulo boum; et ipse quoque salvum fecit Israel.
|