4
1 Addideruntque filii Israel facere malum in conspectu Domini
post mortem Aod,
2 et tradidit illos Dominus in manu Iabin regis Chanaan, qui
regnavit in Asor. Habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram: ipse autem
habitabat in Haroseth gentium.
3 Clamaveruntque filii Israel ad Dominum; nongentos enim
habebat falcatos currus et per viginti annos vehementer oppresserat eos.
4 Erat autem Debora prophetis, uxor Lapidoth, quae iudicabat
Israel in illo tempore.
5 Et sedebat sub palma Deborae inter Rama et Bethel in monte
Ephraim; ascendebantque ad eam filii Israel in iudicium.
6 Quae misit et vocavit Barac filium Abinoem de Cedes
Nephthali dixitque ad eum: “ Praecepit tibi Dominus, Deus Israel: Vade et duc
exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem milia pugnatorum de filiis
Nephthali et de filiis Zabulon.
7 Ego autem ducam ad te in loco torrentis Cison Sisaram
principem exercitus Iabin et currus eius atque omnem multitudinem et tradam eum
in manu tua ”.
8 Dixitque ad eam Barac: “ Si venis mecum, vadam; si nolueris
venire mecum, non pergam ”.
9 Quae dixit ad eum: “ Ibo quidem tecum; sed in hac via non
erit tibi gloria, quia in manu mulieris tradet Dominus Sisaram ”.
Surrexit itaque Debora et perrexit cum Barac in Cedes.
10 Qui, accitis Zabulon et Nephthali in Cedes, ascendit cum
decem milibus pugnatorum habens Deboram in comitatu suo.
11 Haber autem Cinaeus recesserat a ceteris Cinaeis fratribus
suis filiis Hobab cognati Moysi et tetendit tabernaculum usque ad quercum in Saananim
iuxta Cedes.
12 Nuntiatumque est Sisarae quod ascendisset Barac filius
Abinoem in montem Thabor,
13 et congregavit omnes nongentos falcatos currus omnemque
exercitum, qui cum eo erat, de Haroseth gentium ad torrentem Cison.
14 Dixitque Debora ad Barac: “ Surge: haec est enim dies, in
qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas. En ipse ductor est tuus ”. Descendit itaque
Barac de monte Thabor, et decem milia pugnatorum cum eo.
15 Perterruitque Dominus Sisaram et omnes currus eius
universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac, in tantum ut
Sisara de curru desiliens pedibus fugeret,
16 et Barac persequeretur fugientes currus et exercitum usque
ad Haroseth gentium, et omnis hostium multitudo usque ad internecionem caderet.
17 Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Iahel uxoris
Haber Cinaei; erat enim pax inter Iabin regem Asor et domum Haber Cinaei.
18 Egressa igitur
Iahel in occursum Sisarae dixit ad eum: “ Intra ad me, domine mi; intra, ne
timeas ”. Qui ingressus tabernaculum eius et opertus ab ea panno,
19 dixit ad eam: “ Da mihi, obsecro, paululum aquae, quia
sitio ”. Quae
aperuit utrem lactis et dedit ei bibere et operuit illum.
20 Dixitque Sisara ad eam: “ Sta ante ostium tabernaculi et, cum
venerit aliquis interrogans te et dicens: “Numquid hic est
aliquis?”, respondebis: “Nullus est”
”.
21 Tulit porro Iahel uxor Haber clavum tabernaculi assumens
pariter malleum; et ingressa abscondite et cum silentio, posuit supra tempus
capitis eius clavum, percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram;
qui soporem morti socians defecit et mortuus est.
22 Et ecce Barac sequens Sisaram veniebat; egressaque Iahel in
occursum eius dixit ei: “ Veni, et ostendam tibi virum,
quem quaeris ”. Qui cum intrasset ad eam, vidit Sisaram
iacentem mortuum et clavum infixum in tempore eius.
23 Humiliavit ergo Deus in die illo Iabin regem Chanaan coram
filiis Israel,
24 qui crescebant cotidie et forti manu opprimebant Iabin
regem Chanaan, donec delerent eum.
|