6
1 Fecerunt autem filii Israel malum in conspectu Domini, qui
tradidit eos in manu Madian septem annis.
2
Et oppressi sunt valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus
et tutissima loca.
3 Cumque sevisset Israel, ascendebat Madian et Amalec
ceterique orientalium nationum
4 et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis, cuncta
vastabant usque ad introitum Gazae nihilque omnino ad vitam pertinens
relinquebant in Israel, non oves, non boves, non asinos.
5 Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum
tabernaculis suis et, instar locustarum, universa complebant, innumera
multitudo hominum et camelorum, quidquid tetigerant devastantes.
6 Humiliatusque est Israel valde in conspectu Madian.
7 Et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas.
8 Qui misit ad eos virum prophetam, et locutus est: “ Haec dicit
Dominus, Deus Israel: Ego vos feci conscendere de Aegypto et eduxi vos de domo
servitutis
9 et liberavi de manu Aegyptiorum et omnium inimicorum, qui
affligebant vos, eiecique eos ad introitum vestrum et tradidi vobis terram
eorum.
10
Et dixi: Ego Dominus Deus vester, ne timeatis deos Amorraeorum, in quorum terra
habitatis. Et noluistis audire vocem meam ”.
11 Venit autem angelus Domini et sedit sub quercu, quae erat
in Ephra et pertinebat ad Ioas de familia Abiezer. Cumque Gedeon filius eius
excuteret atque purgaret frumenta in torculari, ut absconderet a Madian,
12 apparuit ei angelus Domini et ait: “
Dominus tecum, vir fortis! ”.
13 Dixitque ei Gedeon: “ Obsecro, domine
mi, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos haec omnia? Ubi sunt omnia
mirabilia eius, quae narraverunt patres nostri atque dixerunt: “De Aegypto eduxit nos Dominus”? Nunc autem
dereliquit nos Dominus et tradidit in manu Madian ”.
14 Respexitque ad eum Dominus et ait: “
Vade in hac fortitudine tua et liberabis Israel de manu Madian; scito quod
miserim te ”.
15 Qui respondens
ait: “ Obsecro, Domine, in quo liberabo Israel? Ecce familia mea infima est in
Manasse, et ego minimus in domo patris mei ”.
16 Dixitque ei Dominus: “ Ego ero tecum, et percuties Madian
quasi unum virum ”.
17 Et ille: “ Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi
signum quod tu sis, qui loquaris ad me;
18 ne recedas hinc, donec revertar ad te portans oblationem et
offerens tibi ”. Qui respondit: “ Ego praestolabor adventum tuum ”.
19 Ingressus est itaque Gedeon et coxit haedum et de farinae
ephi azymos panes; carnesque ponens in canistro et ius carnium mittens in ollam
tulit omnia sub quercum et obtulit ei.
20
Cui dixit angelus Dei: “ Tolle carnes et panes azymos et pone super petram illam et
ius desuper funde ”. Cumque fecisset ita,
21 extendit angelus Domini summitatem virgae, quam tenebat in
manu, et tetigit carnes et azymos panes, ascenditque ignis de petra et carnes
azymosque panes consumpsit. Angelus autem Domini evanuit ex oculis eius.
22 Vidensque Gedeon quod esset angelus Domini ait: “Heu mihi, Domine Deus, quia vidi angelum Domini facie ad faciem! ”.
23 Dixitque ei Dominus: “ Pax tecum, ne
timeas, non morieris! ”.
24 Aedificavit ergo ibi Gedeon altare Domino vocavitque illud:
“ Dominus pax ”; usque in praesentem
diem adhuc est in Ephra filiorum Abiezer.
25 Nocte illa dixit Dominus ad eum: “
Tolle taurum patris tui, alterum taurum scilicet annorum septem, destruesque
aram Baal, quae est patris tui, et palum, qui iuxta aram est, succide;
26 et aedificabis altare Domino Deo tuo in summitate petrae
huius secundum ordinem; tollesque taurum secundum et offeres holocaustum super
struem lignorum pali, quem succideris ”.
27 Assumptis igitur Gedeon decem viris de servis suis, fecit,
sicut praeceperat Dominus; timens autem domum patris sui et homines illius
civitatis per diem facere noluit, sed omnia nocte complevit.
28 Cumque surrexissent viri oppidi eius mane, viderunt
destructam aram Baal palumque succisum et taurum alterum impositum super
altare, quod tunc aedificatum erat.
29 Dixeruntque ad
invicem: “ Quis hoc fecit? ”. Cumque perquirerent auctorem facti, dictum est: “
Gedeon filius Ioas fecit haec omnia ”.
30 Et dixerunt ad Ioas: “ Produc filium tuum, ut moriatur,
quia destruxit aram Baal et succidit palum ”.
31 Respondit Ioas omnibus, qui circumdabant eum: “ Numquid
certare vultis pro Baal et salvare eum? Qui certabit pro Baal, morietur usque
mane. Si
Deus est, certet pro seipso contra eum, qui destruxit aram eius ”.
32 Ex illo die vocatus est Gedeon Ierobbaal, eo quod
dicebatur: “ Certet contra eum Baal, quia destruxit altare
eius ”.
33 Igitur omnis Madian et Amalec et orientales populi
congregati sunt simul et transeuntes Iordanem castrametati sunt in valle
Iezrahel.
34 Spiritus autem Domini induit Gedeon, qui clangens bucina
convocavit domum Abiezer, ut sequeretur.
35 Misitque nuntios in universum Manassen, qui et ipse secutus
est eum; et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nephthali, qui occurrerunt ei.
36 Dixitque Gedeon ad Deum: “ Si salvum
facis per manum meam Israel, sicut locutus es,
37 ponam vellus lanae in area: si ros in solo vellere fuerit,
et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es,
liberabis Israel ”.
38 Factumque est ita. Et de nocte consurgens, expresso vellere
concham rore complevit.
39 Dixitque
rursus ad Deum: “ Ne irascatur furor tuus contra me, si adhuc semel tentavero
signum quaerens in vellere. Oro, ut solum vellus siccum sit, et omnis terra
rore madens ”.
40 Fecitque Deus nocte illa, ut postulaverat; et fuit siccitas
in solo vellere, et ros in omni terra.
|