8
1 Dixeruntque ad eum viri Ephraim: “ Quid est hoc quod nobis
facere voluisti, ut non nos vocares, cum ad pugnam pergeres contra Madian? ”,
iurgantes fortiter et prope vim inferentes.
2 Quibus ille respondit: “ Quid enim tale facere potui, quale
vos fecistis? Nonne melior est racemus Ephraim vindemiis Abiezer?
3 In manus vestras Deus tradidit principes Madian Oreb et Zeb.
Quid tale facere potui, quale vos fecistis? ”. Quod cum locutus esset,
requievit spiritus eorum, quo tumebant contra eum.
4 Cumque venisset Gedeon ad Iordanem, transivit eum cum
trecentis viris, qui secum erant et prae lassitudine fugientes persequi vix
poterant.
5 Dixitque ad viros Succoth: “Date, obsecro, panes populo, qui
mecum est, quia valde defecerunt, et ego persequor Zebee et Salmana reges
Madian ”.
6 Responderunt principes Succoth: “ Forsitan palmae manuum
Zebee et Salmana in manu tua sunt, ut demus exercitui tuo panes? ”.
7
Quibus ille ait: “ Cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas, triturabo
carnes vestras cum spinis deserti et tribulis ”.
8 Et inde conscendens venit in Phanuel locutusque est ad viros
eius loci similia. Cui et illi responderunt, sicut responderant viri Succoth.
9 Dixit itaque et eis: “Cum reversus
fuero in pace, destruam turrim hanc”.
10 Zebee autem et Salmana requiescebant in Carcar cum omni
exercitu suo, quasi quindecim milia viri, qui remanserant ex omnibus turmis
orientalium populorum, caesis centum viginti milibus bellatorum educentium
gladium.
11 Ascendensque Gedeon per viam eorum, qui in tabernaculis
morabantur ad orientalem partem Nobe et Iegbaa, percussit castra hostium, qui
securi erant et nihil adversi suspicabantur.
12 Fugeruntque Zebee et Salmana. Persequens Gedeon
comprehendit duos reges Madian Zebee et Salmana, turbato omni exercitu eorum.
13 Revertensque Gedeon filius Ioas de bello per ascensum
Hares,
14 apprehendit puerum de viris Succoth interrogavitque eum
nomina principum et seniorum Succoth, qui scripsit ei septuaginta septem viros.
15 Venitque ad viros Succoth et dixit eis: “En Zebee et Salmana, super quibus exprobrastis mihi dicentes: “Forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt, ut demus viris
tuis, qui lassi sunt, panes?” ”.
16 Tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac
tribulos; et trituravit cum eis viros Succoth.
17 Turrim quoque Phanuel subvertit, occisis habitatoribus
civitatis.
18 Dixitque ad Zebee et Salmana: “ Quales
fuerunt viri, quos occidistis in Thabor? ”. Qui
responderunt: “ Similes tui, et unusquisque ex eis quasi
filius regis ”.
19 Quibus ille ait: “ Fratres mei
fuerunt, filii matris meae. Vivit Dominus, si servassetis eos, non vos
occiderem! ”.
20 Dixitque
Iether primogenito suo: “ Surge et interfice eos! ”. Qui non eduxit gladium;
timebat enim, quia adhuc puer erat.
21
Dixeruntque Zebee et Salmana: “ Tu surge et irrue in nos, quia iuxta aetatem robur est
hominis ”. Surrexit Gedeon et interfecit Zebee et Salmana
et tulit lunulas, quibus colla camelorum eorum decorata erant.
22 Dixeruntque viri Israel ad Gedeon: “
Dominare nostri, tu et filius tuus et filius filii tui, quia liberasti nos de
manu Madian ”.
23 Quibus ille ait: “ Non dominabor
vestri, nec dominabitur in vos filius meus, sed dominabitur Dominus ”.
24 Dixitque ad eos: “ Unam petitionem
postulo a vobis: date mihi unusquisque anulum ex praeda sua ”. Anulos enim aureos Ismaelitae habere consuerant.
25 Qui responderunt: “ Libentissime
dabimus ”. Expandentesque super terram pallium proiecerunt
in eo unusquisque anulum de praeda sua.
26 Et fuit pondus postulatorum anulorum mille septingenti auri
sicli absque lunulis et inauribus et vestibus purpureis, quibus Madian reges
uti soliti erant, et praeter torques camelorum.
27 Fecitque ex eo
Gedeon ephod et posuit illud in civitate sua Ephra. Fornicatusque est omnis Israel in
eo, et factum est Gedeoni et omni domui eius in ruinam.
28 Humiliatus est autem Madian coram filiis Israel, nec
potuerunt ultra elevare cervices, sed quievit terra per quadraginta annos,
quibus Gedeon vivebat.
29 Abiit itaque Ierobbaal filius Ioas et habitavit in domo
sua;
30 habuitque Gedeon septuaginta filios, qui egressi sunt de
femore eius, eo quod multas haberet uxores.
31 Concubina quoque illius, quam habebat in Sichem, genuit ei
filium, cui ipse nomen imposuit Abimelech.
32 Mortuusque est Gedeon filius Ioas in senectute bona et
sepultus est in sepulcro Ioas patris sui in Ephra filiorum Abiezer.
33 Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Israel
et fornicati cum Baalim posuerunt sibi Baalberith in deum.
34 Nec recordati sunt Domini Dei sui, qui eruit eos de manu
omnium inimicorum suorum per circuitum,
35 nec fecerunt misericordiam cum domo Ierobbaal Gedeon iuxta
omnia bona, quae fecerat Israeli.
|