11
1 Fuit Iephte Galaadites vir fortissimus, filius meretricis
mulieris, quem genuit Galaad.
2 Habuit autem Galaad uxorem, de qua suscepit filios, qui,
postquam creverant, eiecerunt Iephte dicentes: “ Heres in domo patris nostri
esse non poteris, quia de altera matre generatus es ”.
3 Quos ille fugiens atque devitans habitavit in terra Tob;
congregatique sunt ad eum viri inopes et exierunt cum eo.
4 In illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israel.
5
Quibus acriter instantibus, perrexerunt maiores natu de Galaad, ut tollerent in
auxilium sui Iephte de terra Tob.
6 Dixeruntque ad eum: “ Veni et esto princeps noster, et pugnemus
contra filios Ammon ”.
7 Quibus ille respondit: “ Nonne vos
estis, qui odistis me et eiecistis de domo patris mei? Et nunc venistis ad me
necessitate compulsi ”.
8 Dixeruntque principes Galaad ad Iephte: “ Ob hanc igitur causam nunc ad te venimus, ut proficiscaris nobiscum et
pugnes contra filios Ammon sisque dux omnium, qui habitant in Galaad ”.
9 Iephte quoque dixit eis: “ Si revocatis
me, ut pugnem pro vobis contra filios Ammon, tradideritque eos Dominus in manus
meas, ego ero princeps vester ”.
10 Qui responderunt ei: “ Dominus, qui
haec audit, ipse mediator ac testis est quod secundum verbum tuum faciemus ”.
11 Abiit itaque Iephte cum principibus Galaad, fecitque eum
omnis populus principem sui. Locutusque est Iephte omnes sermones suos coram
Domino in Maspha.
12 Et misit Iephte nuntios ad regem filiorum Ammon, qui ex
persona sua dicerent: “ Quid mihi et tibi est, quia
venisti contra me, ut invaderes terram meam? ”.
13 Quibus ille respondit: “ Quia tulit
Israel terram meam, quando ascendit de Aegypto, a finibus Arnon usque Iaboc
atque Iordanem; nunc igitur cum pace redde mihi eam ”.
14 Rursumque Iephte nuntios misit et imperavit eis, ut
dicerent regi Ammon:
15 “ Haec dicit Iephte: Non tulit Israel
terram Moab nec terram filiorum Ammon.
16 Sed, quando de Aegypto conscenderunt, ambulavit Israel per
solitudinem usque ad mare Rubrum et venit in Cades;
17 misitque nuntios ad regem Edom dicens: “Dimitte, ut transeam per terram tuam”. Qui noluit
acquiescere precibus eius. Misit quoque et ad regem Moab, qui et ipse transitum
praebere contempsit. Mansit itaque Israel in Cades
18 et pertransiens desertum circuivit ex latere terram Edom et
terram Moab venitque contra orientalem plagam terrae Moab et castrametatus est
trans Arnon nec voluit intrare terminos Moab; Arnon quippe confinium est terrae
Moab.
19 Misit itaque Israel nuntios ad Sehon regem Amorraeorum,
regem Hesebon, et dixit ei: “Dimitte, ut transeam per
terram tuam usque ad locum meum”.
20 Qui et ipse Israel verbis diffidens non dimisit eum
transire per terminos suos, sed, omni populo suo congregato, egressus est
contra eum in Iasa et fortiter resistebat.
21 Tradiditque eum Dominus in manu Israel cum omni exercitu
suo, qui percussit eum et possedit omnem terram Amorraei habitatoris regionis
illius,
22 universos fines eius de Arnon usque Iaboc et de solitudine
usque ad Iordanem.
23 Dominus ergo, Deus Israel, subvertit Amorraeum coram populo
suo Israel; et tu nunc vis possidere terram eius?
24 Nonne ea, quae tibi Chamos deus tuus in possessionem dat,
tibi iure debentur? Quae autem Dominus Deus noster victor obtinuit, in nostram
cedunt possessionem.
25 Num quid melior es Balac filio Sephor rege Moab? Numquid
iurgatus est contra Israel et pugnavit contra eum?
26 Quando habitabat in Hesebon et viculis eius et in Aroer et
villis illius et in cunctis civitatibus iuxta Arnon per trecentos annos, quare
tanto tempore nihil super hac repetitione tentastis?
27 Igitur non ego
pecco in te, sed tu contra me male agis indicens mihi bella non iusta. Iudicet
Dominus arbiter huius diei inter filios Israel et inter filios Ammon ”.
28 Noluitque acquiescere rex filiorum Ammon verbis Iephte,
quae per nuntios mandaverat.
29
Factus est ergo super Iephte spiritus Domini, et pertransiens Galaad et Manasse
venit in Maspha Galaad et inde ad filios Ammon.
30 Votum autem vovit Domino dicens: “ Si tradideris
filios Ammon in manus meas,
31 quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meae
mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon, eum holocaustum offeram
Domino ”.
32 Transivitque Iephte ad filios Ammon, ut pugnaret contra
eos; quos tradidit Dominus in manus eius.
33 Percussitque eos ab Aroer usque dum venias in Mennith
viginti civitates et usque ad Abelcharmim plaga magna nimis; humiliatique sunt
filii Ammon a filiis Israel.
34 Revertenti autem Iephte in Maspha domum suam occurrit
unigenita filia cum tympanis et choris: non enim habebat alios liberos.
35 Qua visa, scidit vestimenta sua et ait: “ Heu, filia mi, incurvans incurvasti me! Et tu es in eis, qui me
perturbant! Aperui enim os meum ad
Dominum et aliud facere non potero ”.
36 Cui illa respondit: “ Pater mi, si aperuisti os tuum ad
Dominum, fac mihi, quodcumque pollicitus es, concessa tibi a Domino ultione
atque victoria de hostibus tuis filiis Ammon ”.
37 Dixitque ad patrem: “ Hoc solum mihi praesta, quod deprecor:
Dimitte me, ut duobus mensibus circumeam montes et plangam virginitatem meam
cum sodalibus meis ”.
38 Cui ille respondit: “ Vade! ”. Et dimisit eam duobus mensibus.
Cumque abisset cum sodalibus suis, flebat virginitatem suam in montibus.
39 Expletisque duobus mensibus, reversa est ad patrem suum; et
fecit ei, sicut voverat, quae non cognoverat virum. Exinde mos increbuit in
Israel, et consuetudo servata est,
40 ut post anni circulum conveniant in unum filiae Israel et
plangant filiam Iephte Galaaditae diebus quattuor.
|