16
1 Abiit Samson in Gazam et vidit ibi meretricem mulie rem
ingressusque est ad eam.
2 Cum nuntiatum esset Gazaeis intrasse urbem Samson,
circuierunt et insidiabantur ei in porta civitatis; tota autem nocte quieverunt
praestolantes, ut, facto mane, exeuntem occiderent.
3 Dormivit autem Samson usque ad noctis medium et inde
consurgens apprehendit ambas portae fores cum postibus suis et evellit eas cum
sera, impositasque umeris portavit ad verticem montis, qui respicit Hebron.
4 Post haec amavit mulierem, quae habitabat in valle Sorec et
vocabatur Dalila.
5 Veneruntque ad eam principes Philisthinorum atque dixerunt: “ Decipe eum et
disce ab illo in quo tantam habeat fortitudinem, et quomodo eum superare
valeamus et vinctum humiliare; quod si feceris, dabimus tibi singuli mille
centum argenteos ”.
6 Locuta est ergo Dalila ad Samson: “ Dic
mihi, obsecro, in quo sit tua maxima fortitudo, et quid sit, quo ligatus
humilieris ”.
7 Cui respondit Samson: “ Si septem
nerviceis funibus necdum siccis et adhuc humentibus ligatus fuero, deficiam
eroque ut ceteri homines ”.
8 Attuleruntque ad eam satrapae Philisthinorum septem funes,
ut dixerat; quibus vinxit eum,
9 latentibus apud se insidiis in cubiculo. Clamavitque ad eum:
“ Philisthim super te, Samson! ”. Qui
rupit vincula, quomodo si rumpat quis filum de stuppa tortum, cum odorem ignis
acceperit; et non est cognitum in quo esset fortitudo eius.
10 Dixitque ad
eum Dalila: “ Ecce illusisti mihi et falsum locutus es; saltem nunc indica mihi
quo ligari debeas ”.
11 Cui ille respondit: “ Si ligatus fuero novis funibus, qui
numquam fuerunt in opere, infirmus ero et aliorum hominum similis ”.
12 Quibus rursum Dalila vinxit eum et clamavit: “ Philisthim
super te, Samson! ”, in cubiculo insidiis praeparatis. Qui ita rupit vincula
brachiorum quasi fila telarum.
13 Dixitque Dalila rursum ad eum: “ Usquequo decipis me et
falsum loqueris? Ostende quo vinciri debeas ”. Cui respondit Samson: “ Si septem crines
nexos capitis mei cum licio plexueris et paxillo fixeris, deficiam eroque ut
ceteri homines ”.
14 Quae cum dormire eum fecisset et septem crines nexos
capitis eius cum licio plexisset et paxillo fixisset, dixit ad eum: “ Philisthim super te, Samson! ”. Qui consurgens de
somno extraxit paxillum cum navicula et licio.
15 Dixitque ad
eum Dalila: “ Quomodo dicis quod ames me, cum animus tuus non sit mecum? Per
tres vices mentitus es mihi et noluisti dicere in quo sit tua maxima fortitudo ”.
16 Cumque molesta ei esset et per multos dies iugiter eum
urgeret, defecit anima eius et ad mortem usque lassata est.
17 Tunc aperiens ei totum cor suum dixit ad eam: “ Novacula
numquam ascendit super caput meum, quia nazaraeus consecratus Deo sum de utero
matris meae; si rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo mea, et
deficiam eroque ut ceteri homines ”.
18 Videns illa quod confessus ei esset omnem animum suum,
misit ad principes Philisthinorum atque mandavit: “ Ascendite adhuc semel, quia
nunc mihi aperuit totum cor suum ”. Qui ascenderunt, assumpta pecunia, quam
promiserant.
19 At illa dormire eum fecit super genua sua vocavitque
tonsorem et fecit radere septem crines eius et coepit humiliare eum; statim
enim ab eo fortitudo discessit.
20 Dixitque: “ Philisthim super te, Samson! ”. Qui de somno
consurgens dixit in animo suo: “ Egrediar, sicut ante feci, et me excutiam ”,
nesciens quod Dominus recessisset ab eo.
21 Quem cum apprehendissent Philisthim, statim eruerunt oculos
eius et duxerunt Gazam vinctum duabus catenis aeneis et clausum in carcere
molere fecerunt.
22 Iamque capilli eius renasci coeperant, postquam rasi sunt.
23 Principes autem Philisthinorum convenerunt in unum, ut
immolarent hostias magnificas Dagon deo suo et epularentur dicentes:
“ Tradidit deus noster
in manus nostras
inimicum nostrum Samson ”.
24 Quem etiam populus videns laudabat deum suum eademque
dicebat:
“ Tradidit deus noster in manus nostras
adversarium nostrum,
qui vastavit terram nostram
et occidit plurimos nostrum ”.
25 Cum enim iam hilariores essent, postulaverunt, ut vocaretur
Samson et ante eos luderet. Qui adductus de carcere ludebat ante eos; feceruntque eum
stare inter duas columnas.
26 Qui dixit puero tenenti manum suam: “ Dimitte me, ut
tangam columnas, quibus imminet domus, et recliner super eas et paululum
requiescam ”.
27 Domus autem plena erat virorum ac mulierum; et erant ibi
omnes principes Philisthinorum, ac de tecto circiter tria milia utriusque sexus
spectabant ludentem Samson.
28 At ille invocavit Dominum dicens: “
Domine Deus, memento mei! Et redde mihi tantum hac vice fortitudinem pristinam,
Deus, ut ulciscar me de Philisthim saltem pro uno duorum luminum meorum! ”.
29 Et tangens ambas columnas medias, quibus innitebatur domus,
obnixusque contra alteram earum dextera et contra alteram laeva
30 ait: “ Moriatur anima mea cum
Philisthim! ”. Concussisque fortiter columnis, cecidit
domus super omnes principes et ceteram multitudinem, quae ibi erat; multoque
plures interfecit moriens, quam ante vivus occiderat.
31 Descendentes autem fratres eius et universa cognatio
tulerunt corpus eius et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in sepulcro patris
sui Manue; iudicavitque Israel viginti annis.
|